BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Herodotus - Historiae » Aristoteles - Metaphysica » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 806

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


Zoroastris, Mercurii, Platonis mysteriis atque poetis aurea canen-
tibus saecula, maxime omnium consentanea esse videtur.
Sed ad resurrectionem iam revertamur. Denique Dei virtus
immensa efficiens resurrectionis causa est. Ergo qua vitae infi-
nitate suscitat mortua, eadem in aeternum a morte libera con-
venientissime servat. Tantum enim reviviscendi miraculum vita
solum sempiterna in posterum decere videtur. Qua in re Deus
omnipotens reddit corpora usque adeo animarum suarum impe-
rio subdita, ut vita animae sempiterna sempiterne quoque exun-
det in corpus. Quod quidem et praestantissimae formae adversus
materiam sibi subiectam naturaliter convenit et ordini naturae
maxime consentaneum est. Ordini vero, ut tradunt theologi,
meritorum, id quoque magnopere congruit, ut corpora non tan-
tum secundum vitam omnibus hominum animabus, quae vitae
quaedam sunt, sed puris etiam secundum qualitates actionesque
penitus coniungantur, quemadmodum animae illae sunt coniunc-
tae Deo. Itaque intellectus divino lumine plenus ac voluntas
laetitia efficaciaque incomparabili inde repleta, splendorem effi-
caciamque ad motum in corpus mirabilem omnino transfundunt,
ut quemadmodum animae illae ad caelestium mentium, ita cor-
pora ad corporum caelestium claritatem virtutemque attollantur.
Neque mirum videri debet corpus humanum natura caelo prop-
ter temperantiam non parum simile, quando rursus dono quo-
dam caelestem formam quamdam induitur, subito ad caelestem
regionem penitus elevari, trahente videlicet anima infinita Dei
virtute suffulta, quae et in terra nunc a Deo disiuncta corpus
contra elementorum suorum naturam connectit, sustinet, elevat,
et tunc supercaelesti coniuncta Deo potest etiam ad sublimem
attollere secum aetheris regionem. Neque penetratione tunc vel
offendit aetherem vel offenditur purissimum corpus illud iam
iam virtute factum qualitateque aethereum.


pagina successiva »
 
p. 806 [III, 226]