BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Menexenus » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 812

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


sertim cum non adsint incitamenta corporea, quae eiusmodi
nutriant phantasiam, et quisque libenter auscultet medico cura-
turo taedio diuturni languoris affectus fitque perinde ac in illo
qui, cum horrendis vexatur insomniis, interim quia somno non
premitur profundissimo, secum ipse inquit forte tunc dormire
se et curis inanibus cruciari. Unde pavor laborque minuitur.
Idem forsitan apud inferos contingit incontinenti, et quantum
delirantis phantasiae minuitur strepitus, tantum augetur abso-
lutae rationis imperium. Sic tandem animus expeditus beatitu-
dinem adipiscitur.
In animo autem intemperato, et dum hominis vitam agebat,
dormiebat ratio penitus vel affectui prorsus obsequebatur, unde
indelebilem habitum ad corporea declinantem secum transfert
quasi naturam. Talis est animi huius habitus, qualem cecinit
Orpheus:
Ἄρρηχτοί τ'Ἀίδάο πύλαί καὶ δῆμος Ὀνείρων
Id est: "Reserari nequeunt portae Plutonis, intus est populus
somniorum". Hunc animum in septimo de Republica, Plato inquit
in hac vita profunde dormire et antequam expergiscatur decedere
ac post mortem somne profundiore gravari insomniisque acrio-
ribus perturbari, quod proprie Tartari nomine designatur. Fer-
tur, ut Plato vult, nimio corporis elementalis amore. Terreno
igitur corpore dissoluto, alterum sibi quamprimum ex elemento-
rum retexit vaporibus. Solo quasi quodam nutu retexit ex mate-
ria facili. Solo haustu reficit quotidie, quasi respirando corpus
illud iugiter evanescens. Addit eiusmodi animum circa corpus
elementalemque regionem, erga quae affectus fuerat, affectu
perseverante revolvi. Neque mirum videri volunt, quod anima
vaporeum corpus quasi suum formet perque ipsum sentiat,


pagina successiva »
 
p. 812 [III, 232]