BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Physica » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 813

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


cum id facilius sit animaeque propinquius, atque in hoc corpore
per talem spiritum vitam corpori praestet et sensum.
Si quaeratur qualis sit corporis illius figura, respondebimus
secundum Magos varia simulacra diversorum animalium ex huius-
modi vaporibus fieri. Qualis enim quaelibet animalis vitam mori-
bus imitata est, talem in primis sese facit, talisque omnino eius
affectio et dispositio appareret, si sensu aliquo cerneretur, talem
quoque figuram quodammodo in umbroso ipsius corpore fingit,
si modo ex affectu et habitu animae vehementi colorari possit
leve corpus et figurari. Et sicut carnis in vita senserat passiones,
ita corporis illius passiones sentit, et tanto acutius quanto cor-
pus est purius. Sed in alio genere sensus illius sunt, in allo
carnis. Atque ita forte intelligenda est apud veteres hominum
in bestias transformatio.
Quidam vero dicunt animam non proprie tale corpus formare
perque ipsum sentire, immo sicut arte magica per certam sta-
tuarum dispositionem daemonibus certis accommodatam dae-
mones statuis quasi devinciuntur, quod Mercurius confitetur
atque Plotinus, sic lege divina animas, quae se corporibus dedi-
derunt, aquae mancipari vel igni, atque id quidem adeo servili-
ter ut ob hoc vehementer indignentur et doleant. Sed utcumque
sit, haec passio Tisiphone furia ab Orpheo nominatur, quae affli-
gat eam ex corpore. Adhibet alias duas animae furias, quae eam
crucient ab affectu: Megera quidem propter odium imaginarii-
que mali timorem, Alecto autem propter imaginarii boni cupidi-
tatem. Quas quidem furias incitari a daemonibus ultoribus Plato
inquit Plotinusque probat, et Orpheus ipse magnum daemonem
ultorem proprio hymno describit. Tales sunt enim primae ani-
mae huius perturbationes, quales sunt eorum qui delirant
phrenesi propter febrem, aut eorum qui melancolico terrentur


pagina successiva »
 
p. 813 [III, 233]