BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Eustathius - Commentarius in Hexaemeron » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 815

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


habitum cupiditatibus humanarum rerum alii aliis sollicitantur,
atque ut plurimum non sperant se consequi posse, quamvis non-
numquam velut insani sibiipsi videantur propemodum suas deli-
cias adipisci, sed ad poenas acerbiores se statim ab illis arceri.
Sardanapalus arcetur longius ab amplexu, Midas ab auro, a
convivio Tantalus, a potentiae fastigio Sisyphus. Tanta vis phan-
tasia est, tantus est impetus, quando vel ipsa imperat sola, vel
solus phantasticus quidam habitus et affectus ex diuturno ipsius
commercio in ratione contractus.
Ordinem a nobis in superioribus positum confirmat Olympio-
dorus in commentariis in Phaedonem, tria ex Platonis sententia
vitia pronens. Prima quidem quae facile sanabilia sint, quae sci-
licet habitu careant. Secunda vero difficile curari posse inquit,
utpote quae habitu committantur, sed repugnantiam quamdam
poenitentiamque comitem habeant. Tertia denique sanari non
posse, quae videlicet et habitu perpetrentur et repugnantia poe-
nitentiaque penitus careant. Prima igitur Acheronti, secunda
Pyriphlegethonti atque Cocyto, tertia Tartaro apud Platonicos
deputantur, unde dicit Plato nullum umquam egredi posse. Toti-
dem gradus bonis in Phaedone distribuuntur, ubi asseritur animas
innocentes et pias, sed expertes philosophiae, in aere una cum
aereis corporibus facile vivere, animas autem philosophia civili
insuper praeditas in caelo cum caelestibus lucidisque vehiculis,
denique purgatissimas super caelum absque corporibus beatis-
sime vivere.
Orpheus autem novem praecipuas animabus distribuit regiones.
Probis quidem vel octavam spheram vel planetas vel aetherem
sub planetis, quae quidem sphaerae novero sunt, si diligentius
partiaris, novem contemplationis gradibus, quos alias diximus,
congrue. Mediis autem aerem aquamve et terram. Reprobis deni-
que Acherontem, Cocytum, Pyriphlegethontem, ubi "novies" insu-
per "Styx interfusa cohercet". Novenarius autem numerus inde


pagina successiva »
 
p. 815 [III, 235]