BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Bucolica » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 817

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


incumbunt, prae caeteris vigilare. Imprudentes autem, qui sec-
tantur alia, insomniis omnino quasi dormientes illudi; ac si in
hoc sommo priusquam expergefacti fuerint moriantur, similibus
post discessum et acrioribus visionibus angi. Et sicut eum qui
in vita veris incubuit, post mortem summa veritate potiri, sic
eum qui falsa sectatus est, fallacia extrema torqueri, ut ille rebus
veris oblectetur, hic falsis vexetur simulacris. Propterea Christus,
vitae magister, saepe ita praecipit: "Vigilate , inquam, vigilate,
ne dormientes vos Dominus deprehendat.
" Rursus: "Surgite
iam, atque hinc abeamus.
" Quidnam aliud est expergisci quam
agnoscere se in sensibus somniare? Quid vero surgere aliud et
abire quam ad Deum se ipsa mente conferre?
Neque silentio praetereundam censeo causam quamdam sup-
plicii occultam quidem dolentibus, sed potissimam, quam Plato
significavit in Timaeo, Gorgia, Repubblica et interpretatus est
Origenes. Deus animam certa quadam sipiritalium partium, vi-
rium, motuum harmonia ab eius initio temperavit. Temperatio
huiusmodi in hominibus intemperatis iniustisque solvitur paula-
tim ac dissolvitur plurimum in damnatis. Necessarium est autem
ex solutione et dissolutione hac non mediocrem oriri molestiam
doloremque in animo, etiam si nesciat unde et cuius gratia
doleat, quemadmodum soluta naturali corporalium spirituum,
humorum, membrorum temperie dolor necessario sequitur, etiam
si aegrotans doloris sui nesciat rationem.
Non negabunt haec omnino Christianorum teologi, sed addent,
ut arbitror, poenam aliquam ex vero quodam animae damnatae
iudicio, quoniam cogitabit esse se in aeternum divina visione pri-


pagina successiva »
 
p. 817 [III, 237]