BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Rm » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 87

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


mant, atque ad fines optimos cuncta perducat; sin in alia qua-
vis infra Deum angelica mente vel anima, scito Deum omnia
quae infra se sunt, movere. Quare si angelica mens aut anima
quaedam regit mundum ducitque ad bonum, certe et ducta a
Deo et Dei virtute id agit. Quapropter Deus primus ac summus
est rector, qui providere potest omnibus, si potest per intellec-
tum omnia facere, cum praestantius sit per intelligentiam facere,
quam considerare et conservare iam facta. Scit etiam regere
cuncta, si facere non nescivit. Vult denique gubernare et custo-
dire quae sua sunt, quae fecit ipse, quibus non invidet bene
essendi dona, postquam non invidit munus essendi. Gubernat
autem quaelibet facilitate mirabili. Neque enim alienas tractat
materias quas acceperit aliunde, sed suas quas facit ipse. Neque
attingit extrinsecus, sed intrinsecus agitat. Inest namque rerum
omnium penetralibus. Neque laborat circa plurima, sed per ip-
sum esse suum, qui universalis omnium cardo est, sequentes
versat cardines, id est essentiam, vitam, mentem, animam, na-
turam, materiam, atque, ut Platonicus aliquis diceret, per car-
dinem quoque cuiusque ordinis proprium ipsum proprium versat
ordinem, id est per unam essentiam essentias omnes, per vitam
unam <omnes> vitas, per <unam> mentem <omnes> mentes, per
unam similiter animam singulas animas, per naturam naturas,
per materiam vero materias. Neque eius decreto aliquid reluc-
tatur, quia immenso intervallo superat omnia. Divine de divina
natura ita cecinit Orpheus:
Ἀενάῳ στροφάλιγγι θοὸν ῥύμα δινευοὺσα,
id est: "Perpetuo cardine velocem impetum volutans". Comper-
tum est esse in animali nervum quemdam circa nucam, quem
qui trahunt, cuncta simul animalis membra ita movent, ut sin-
gula propriis motibus moveantur. Simili quodam tactu scribit


pagina successiva »
 
p. 87 [I, 121]