BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De iuventute et senectute » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 88

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


Aristoteles in libro de Mundo a Deo mundi membra moveri.
Ubi providentiam asserit apertissime. Quam in decimo quoque
Moralium significat et in Physicis, ubi probat naturam certum
ubique optimumque finem respicere, operaque ipsius opera esse
intelligentiae non errantis.
Vidimus Florentiae Germani opificis tabernaculum, in quo di-
versorum animalium statuae ad pilam unam connexae atque
libratae, pilae ipsius motu simul diversis motibus agebantur,
aliae ad dextram currebant, aliae ad sinistram, sursum atque
deorsum, aliae sedentes assurgebant, aliae stantes inclinabantur,
hae illas coronabant, illae alias vulnerabant. Tubarum quoque
et cornuum sonitus, et avium cantus audiebantur, aliaque illic
simul fiebant et similia succedebant quam plurima, uno tan-
tum unius pilae momento. Sic Deus per ipsum esse suum,
quod idem re ipsa est ac intelligere atque velle, quodve est
simplicissimum quoddam omnium centrum, a quo, ut alias
diximus, reliqua tamquam lineae deducuntur, facillimo nutu vi-
brat quicquid inde dependet.
Taceat igitur Lucretius Epicureus, qui casu fieri ac ferri vult
mundum, et constantem formosissimi ordinis habitum ex insta-
bili deformique privatione ordinis proficisci existimat, perinde
ac si quis ex insipientia sapientiam et ex tenebris nasci lucem
arbitraretur. An tu, Lucreti, quotiens casu absque consilio et pro-
posito fine moveris, totiens uno quodam recto tramite ad certum
eumdemque terminum proficisceris? Nequaquam, sed hac et
illac oberras. An quando absque arte et praescripto fine tractas
lapides, tunc ordinatissimis et contextis invicem parietibus aedi-


pagina successiva »
 
p. 88 [I, 122]