BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Sophista » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 91

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


qua, Deus etiam providet, quoniam primum principium sui ipsius
gratia agit movetque cuncta. Divine de Iove dixit Orpheus:
Παντογένεθλ' ἀρχὴ πάντων, πάντων τε τελευτή
id est: "Omnium genitor principiumque et finis". Ideo si vita
mundi providet, profecto ducta a Deo, ad Dei providet finem,
igitur ad Dei bonitatem omnia denique diriguntur. Atqui haec
bonitas cum totius operis sui habeat curam, certe partes negli-
git nullas. Ex singulis enim constat optimus totius compositi
status et habitus. Totum hoc Orpheus sic expressit:
Πάντ' ἐσορᾷς καὶ πάντ' ἐπακούείς <καὶ> πάντα βραβεύεις
id est: "Omnia intus inspicis, omnia intus audis, omniaque dis-
tribuis". Quoniam vero tota mundi compago gratia divinae boni-
tatis referendae est instituta, et partes mundi gratia ipsius com-
pagis appositae sunt, non est in toto hoc opere summa prorsus
perfectio requirenda, sed quanta sufficit ad sublimiorem auctoris
perfectionem pro viribus indicandam. Neque exigenda est in qua-
vis mundi parte quaelibet partis illius perfectio, sed quae caeteris
partibus concinat totique conducat. Sic licet nonnunquam aliqua
particulae alicuius mundanae conditio videatur per se esse cul-
panda, si tamen ad totius statum comparetur, inveniemus non
aliter mundum posse bene disponi quam ita. Sane universi con-
ditor non totum ipsum ad partes ullas, sed partes potius ad to-
tum refert. Merito igitur quae alicubi circa partes vel mala vi-
dentur vel deformia, denique in totius ornamentum bonumque
evadunt. Quapropter apud Orpheum Deus vocatur:
Ἀίδιος ζωὴ, ἠδ' ἀθανάτη τε πρόνοια
id est: "Sempiterna vita, immortalisque providentia".
Hanc providentiam Mercurius esse dicit generis humani tutricem,


pagina successiva »
 
p. 91 [I, 125]