BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Caporali, Cesare - La corte » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 92

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


et Plato in quarto Legum libro inquit Deum continere principia,
media finesque omnium, ambire cuncta ac recte disponere sin-
gula, mitibus religiosisque viris esse propitium, superbos impios-
que punire. Neque tolli putat per divinam providentiam nostri
arbitrii libertatem, immo servari, quod aperit in decimo libro
de Republica, in libro etiam de Regno et in Critia, quia Deus
non tam sciendo facit quam volendo, alioquin simul cuncta fe-
cisset et faceret, faceret quoque mala. Item, sicut in praescien-
tia Dei futuri scripti sunt rerum eventus, ita et eventuum causae
modique agendi. Et sicut opera nostra nota sunt Deo, ita et
nostra voluntas quae nostrorum est operum causa et modus liber
agendi. Sicut enim praevidet te id facturum, ita praevidet te ita,
id est voluntarie libereque facturum. Quare divina praevisio, si
conditionis alicuius positione reddit necessaria nostra opera,
reddit necessarium, id est confirmat, similiter agendi modum,
hoc est nostri iudicii libertatem, quoniam Deus naturarum om-
nium temperator cuique rei conservat, non subtrahit naturam
quam dederat. Sic dum regit cuncta, singula pro singulorum re-
git natura, ascendentibus elementis ad ascensum conducit, des-
cendentibus ad descensum. Si regit animalium motum, quia ille
natura sua progressivus est, confert ad gradiendum. Si caelos
ducit, quia ob rotunditatem natura volubiles sunt, confert ad
circuitus ambitum. Si animos pulsat, quia illi sursum deorsum-
que libere volubiles sunt, pulsat et libere, ita ut alliciat, non
trahat, non cogat, sed persuadeat. Quod Zoroaster ita testatur:
Πατὴρ οὐ φόβον ἐνθρώσκει, πείθω δ'ἐπιχεύει
id est: "Pater non incutit metum, sed persuasionem inducit".


pagina successiva »
 
p. 92 [I, 126]