BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Galenus, Claudius - De locis affectis » Augustinus, Aurelius - De civitate Dei » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 95

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


Tam potens est unitatis ipsius statusque munus, ut in infimo
solum universi gradu excedi ab oppositis videatur, sed tamen
interim ibi quoque quodammodo vincat, siquidem materiam
ipsam infinitae multitudini mutationique subiectam semper cus-
todit in unitate substantiae atque ordinis permanentem. Est uti-
que Deus unitas, ut probavimus. Est et immobilis, quia neque ab
alio movetur, cum nihil sit illo validius, neque a seipso, quia
ad melius se transferre nequit, cum sit ipsum bonum. Ad dete-
rius autem nihil sua sponte se movet. Ac si Deus fluere de alio
dicatur in aliud, quaeremus numquid novum aliquid assequatur
an nihil. Si nihil assequitur novum, neque mutatus est quidem;
si novi aliquid, ante non omnia possidebat. Quod non possidet
omnia, non est Deus. Deus ex eo quod est ubique, non mutat
locum; ex eo quod est omnium finis, circa aliud non movetur;
ex eo quod est simplicissimus, etiam in se est immobilis. Nam
si moveatur in se, aut partem ipsius alteram ad alteram admo-
vebit, aut saltem nova quaedam in seipso cum veteribus con-
gregabit. Erit enim per substantiam quod erat ante ac no-
vam insuper induet formam, neque esse poterit simplicissimus.
Denique Deus ipsa unitas est. Unitas <autem> status ipsius est
fundamentum, quia sicut in multitudinem motus progreditur, sic
unitati status innititur. Illud enim in quavis natura stare dicitur,
quod unum in ea continue habitum ita possidet ut ab eius na-
turae unitate non discedat. Fundamentum vero status omnis, quis
dixerit esse mutabile? Possumus autem rationes huiusmodi per
argumentationem illam Numenii pythagorici confirmare. Quic-
quid, inquit, secundum praeteritum futurumque mutatur priva-
tionem quamdam habet admixtam; futurum enim nondum est,
praeteritum non amplius est. In Deo autem, cum ipse sit pri-
mum ens actusque summus, nulla est privatio. Est igitur immu-
tabilis.
Angelus quoque immobilis est, quoniam a Deo totius boni-
tatis fonte bonum per seipsum haurit absque medio, et uno
aeternitatis puncto impletur inde ac permanet semper bonitate


pagina successiva »
 
p. 95 [I, 129]