BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Aeneis » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 97

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


actus, nequit angelus esse talis, quia quod unum in se est, num-
quam fit plura, nisi per alienae naturae additamentum. Unica
est ipsius puri actus natura et definitio; in Deo quidem
est, ut patet. Quod si etiam in angelo dicatur esse, inter-
rogabimus, numquid in angelo sit aliquid aliud praeter ac-
tum necne? Si nihil, unus solummodo restat actus purus, siqui-
dem nihil differt actus qui tribuitur angelo ab actu Dei, cum nihil
insit utrisque praeter actum, et actus ipse sua ratione sit unus.
Sin additum est aliquid angelo praeter actum, non amplius est
angelus purus actus, sed infectus permixtione, et actus non abso-
lutus, sed talis potius, aut talis. Sicut non est pura lux quae
viridis est vel rubens, sed est et lux simul et qualitas elemen-
torum aliqua, per quam rubens fit vel viridis. Quapropter angelus
quoque ex actu componitur et potentia. Atque hoc est quod in
Philebo vult Plato, ubi ait Deum esse rerum omnium terminum
infiniti expertem; res autem alias praeter ipsum omnes ex ter-
mino et infinito componi. Terminum vocat actum, infinitum vero
potentiam, quae secundum se indeterminata terminatur et forma-
tur ab actu. Sed ut ad rem veniamus, potentia quidem angeli
in essentia sua est, quae prius quodammodo fit a Deo quam
ab ipso formetur. In primo namque creationis suae momento
angelus est solummodo, in alio ab auctore illustratur ut sit intel-
ligens atque formatur. Idcirco essentia illa principio informis est
quodammodo, et tanquam passivum subiectum quoddam exponi-
tur ad actum intelligendi et formarum idearumque ornatum sus-
cipiendum, de quo Zoroaster ait:
Πάντα γὰρ ἐξέτελεσσε πατὴρ καὶ νῷ παρέδωκε
Δευτέρῳ.

id est: "Omnia perfecit pater et menti praebuit secundae".
Est igitur angelus multitudo, cum constet ex pluribus. Multi-
tudo, inquam, immobilis. In illo certe Deo inferior est, quod non
est vera unitas sicut Deus. In hoc propinquat quod est ferme, ut
ita loquar, sicut Deus, immobilis. Recte post Deum, immobilem
unitatem, ponitur angelus immobilis multitudo. Post angelum,


pagina successiva »
 
p. 97 [I, 131]