BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


se quantitate, luce, virtute motuque diversae, et singulae pro-
prios circuitus peragant, specie quoque diversas animas habent.
Quae quidem stellae ita caelos ornant ut aquam aquatica et
terrena animalia terram. Animalia illa caelestia ob maximam
lucis copiam clare perspicimus, terrena quoque et aquatica, quia
et propinqua sunt nobis, et sua crassitudine oculis sese mons-
trant. Aerea vero et ignea non videmus, quia neque etiam ignis
et aeris cernimus elementa, cum neque lucis ingentissimae bene-
ficio, neque molis crassitudine appareant oculis terrenorum.
Animam ipsam terrae rationalem esse necessarium est, quan-
doquidem animalia quaedam terrae ratione non carent, praeser-
tim cum opera terrae pulchriora sint quam hominum opera. Si
anima huius infimi globi ratione capta non est, neque etiam
superiorum globorum animae sunt rationis expertes. In terra et
aqua talis est distinctio partium, quod terrenorum corporum
quaedam sunt minus pura, quaedam purissima. Illa animas irra-
tionales habent, ista rationales. Idem in aqua, ubi sunt pisces
irrationales in luteis partibus aquae. Sunt etiam daemones aquei,
quos Nereides vocat Orpheus, in quibusdam sublimioribus exha-
lationibus aquae, quales sint in hoc aere nubiloso quorum cor-
pora videntur quandoque acutioribus oculis, praesertim in Per-
side et Africa, ut existimat Zoroaster. Adiungit Porphyrius illos
daemones videri solum, in quorum corporibus praeter aquae
exhalationem ignis abundat; idque in Oriente contingere atque
Meridie. Illos insuper tangi, in quibus praeterea multum est ter-
rae quales fuisse temporibus suis apud Tuscos inquit. Sed in
globis omnibus super aquam non sunt animantes, nisi compotes
rationis, quoniam non dividuntur globi illi in partes crassas et
tenues, et quicquid ibi est, aqueis exhalationibus longe est purius.
Sed liceat hic una cum Pythagoricis parumper confabulari.
Quoniam vero omnis multitudo maxima ad paucum est numerum
colligenda, paucus numerus ad paucas unitates, unitates paucae


pagina successiva »
 
p. 118 [I, 152]