BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


mundi uni. Una anima mundi duodecim animabus sphaerarum
duodecim. Animae duodecim praesunt duodecim duodenariis ani-
marum; cuiusque scilicet sphaerae anima praeest animabus duo-
decim in sphaera sua praestantioribus. Duodecim denique duo-
denarii praesunt innumerabilibus animabus, nam in qualibet
sphaera duodecim illae principes animae, alias illius sphaerae
ducunt animas. Haec autem Musarum chorea cantat saltatque
perpetuo, ut ait Orpheus, musicis modulis ad Apollinis ipsius
imperium:
...σύ δὲ πάντα πόλον κιθάρῃ πολυκρέκτῳ
ἁρμόζεις...

id est: "Tu totum caelum canora cithara temperas". Sed satis
hactenus cum Pythagoricis confabulati sumus. Ad institutum iam
Platonicum ordinem redeamus.
Sphaeras mundi vivere una ratione probavimus, pergamus ad
aliam. Cum videamus sphaeras mundi moveri et motores ali-
quos illarum excogitemus, sciamus praeterea esse non posse
sphaeram aliam super aliam aut motores alios super alios absque
fine, fateri cogimur esse aliquam sphaeram quae moveatur primo.
Si primo movetur, principio certe movetur intrinseco, nempe, ut
supra tetigimus, quod primo calet et friget, calore et frigore intrin-
seco calet et friget. Semper enim quod per aliud est tale, ad aliquid
diximus reducendum quod sit tale per semetipsum. Ac si mini-
ma quaeque corpuscula mundi habent quodammodo in seipsis
suorum motuum operumque virtutes, quod in partibus elemen-
torum et herbis apparet atque animantibus, quanto magis sphae-
rae mundi amplissimae in seipsis possident conversionum sua-
rum principia; principia, inquam, familiarissima, quibus sphaerae
coniunctiores sint, quam nostris animabus corpora nostra, siqui-
dem motus tanto naturalior efficaciorque est, quanto mobile est
motori coniunctius. Motus autem caeli caeteris a violentia alie-
nior est, naturalior, efficacior. Sed quaenam illa principia sunt?


pagina successiva »
 
p. 121 [I, 155]