BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Col » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 132

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum



Caput II

Animae sphaerarum movent sphaeras per legem fatalem,
et movent in circulum, quia ipsae sunt circuli.


Quonam pacto caelestes animae sphaeras suas movent? Pro-
fecto quemadmodum placet Platonicis, sicut corpus tuum anima
tua per appetitum; qui appetitus illic quoque a cogitatione exci-
tatur, cogitatio ibidem a fatali illius animae lege. Ideo Plato in
libro de Regno inquit: "Caelum movet fatum, et innata cupidi-
tas
". Quod accepisse videtur a Zoroastre, a quo omnis manavit
Theologorum veterum sapientia. Ille enim ubi de caelo loquitur,
inquit:
αἴδιῷ βουλῇ φέρεται. ἀεί τρέχει ἔργῳ ἀνάγκης
id est: "Sempiterna voluntate fertur, semper necessitatis opera
currit". Quod perspicue intelligemus, si ita rerum ordinem con-
siderabimus.
Est aliquid quod dicitur super omne, est aliquid quod sub omni.
Quod dicitur super omne Deus est, qui non potest esse proprie
omne, quoniam est simplicissima unitas super numerum. Sub
omni haec corpora singula. Oportet igitur inter id quod est super
omne et id quod sub omni esse aliquid medium. Id autem est
omne ipsum totumque et rerum omnium cumulus. Erit autem
triplex omne, sive totum triplex. Primum quidem omne proxime
ab ipsa Dei unitate dependet. Idcirco eatenus unitum esse neces-
sarium est quatenus fieri potest, cum fiat ipsi unitati simillimum.
Esse vero potest aliquid tribus modis unitum: essentia, puncto
atque momento. Essentia scilicet, ut una substantia sit, non ex
substantiis pluribus composita. Puncto, ut non dispergatur in


pagina successiva »
 
p. 132 [I, 166]