BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Col » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 133

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


partes plures, per quas cogatur in plura distrahi puncta loco-
rum. Momento, ut quicquid habere potest umquam, nutu oculi
nanciscatur, neque per varia temporum momenta sit varium.
Ergo illud omne quod statim ex Deo est ipsi similius omnibus
his modis est unitum. Is est angelus qui, quamvis prout pendet
ex alio, mutabilis quodammodo dici possit, tamen quia infinito
Dei statui praecipue proximus procreatur in ipsumque conver-
titur sine medio, stabilis prorsus evadit. Sequitur secundum omne
quod, quia secunda quadam intentione pendet ab uno, unum iam
modum unitatis amittit, retinet duos, unum quidem restat essen-
tia atque puncto, sed momentis fit varium. Talis est anima. Ter-
tium omne est materia mundi, quae una substantia est, sed non
solum momentis variatur, ut anima, sed etiam diffunditur per
puncta locorum.
Sed cur in hoc descensu tempus reperitur prius quam locus?
Tum quia tempus spiritalis actionis alicuius comes est, locus est
comes corporis, ideoque tempus ad spiritum efficaciamque pro-
pius quam locus accedit, tum quia ab unitate in multitudinem
gradatim est descendendum. Quotiens vero rei essentia localem
multitudinem subit, totiens et operatio eius temporalem patitur
numerum, non e converso. Essentia enim operationem unione
et perfectione superare potest, contra nequaquam.
Membra denique mundi quaelibet non omne, sed sub omni di-
cuntur esse. Quapropter angelus continet in se <omnes> rerum
omnium rationes, omnes, inquam, habitu simul et actu. Anima
rursus omnes, sed habitu quidem non actu. Materia omnes qui-
dem potentia, non tamen habitu, neque actu, sed per succes-
sionem suscipit omnes. Oportet profecto animam ipsam esse quo-
dammodo omnia, de qua Zoroaster ait:
καὶ ἴσχει κόσμου πολλὰ πληρώματα κόλπων
id est: "Mundanorum sinuum multas plenitudines comprehen-
dit". Nam si inter sublimia et infima est media, necessario in se


pagina successiva »
 
p. 133 [I, 167]