BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Ovidius Naso, Publius - Metamorphoses » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 135

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


actu consequitur, modo illa, sed priora amittit actu, cum incurrit
in alia. Non ergo complectitur simul cuncta, semper autem ad
omnia nititur. Currit itaque semper. <Et> huiusmodi cursus est
motus primus: huius autem cursus intervallum tempus primum
est. Ad cursum illum currit mundus. Ad tempus illud fluunt
tempora mundi. Hunc ego esse arbitror ipsum, ut est apud Or-
pheum, mutantem Protea formas. Cum vero semina illa certo sint
numero terminata et anima currat semper, certo temporis spatio
transit omnia. Quibus peractis, vel quiescere cogitur, ut nobis
videtur, vel recurrere paulatim per omnia denuo atque eamdem
in mundo telam generationis retexere, ut placuit Zoroastri, qui
iisdem aliquando causis omnino redeuntibus eosdem similiter
effectus reverti putat. Qua quidem ratione tam ipse quam alii
multi successores eius humanorum corporum resurrectionem con-
firmaverunt. Circuitus autem universi intervallum annis solaribus
sex et triginta millibus expleri voluere Platonici, quem magnum
ac mundanum appellant annum. Huius finem Mercurius mundi
senium vocat, Plato in libro de Regno, mundi restitutionem.
Sed ut movendi caeli planius modum intelligas, exemplum
accipe. Cogitat Euclides nocte Megaris abire Athenas, Socratem
auditurus, accipitque laternam. Totum illud iter in primis com-
muni cogitatione praescribit. Ex hoc universali proposito non fit
proprius passus aliquis, nisi particularis cogitatio intercedat pri-
mum passum designans. Ergo laterna primum ostendit passum,
hunc ipsum statim cogitat imaginatio, hunc eligit appetitus, hunc
peragunt pedes. Quo peracto, laterna passum secundum monstrat,
mox illum cogitat Euclides, appetit, peragit. Similiter tertium
atque alios. Eadem ratione in anima sphaerae fieri arbitrantur,
ubi mens ratioque ipsius communiter statuit totidem in caelo
figuras et in materia formas per caeli motum effingere, quot
videt ideas et conceptus in angelo per Dei ipsius effingi virtu-


pagina successiva »
 
p. 135 [I, 169]