BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


formarum est propria etiam suscipiat aliam formam sua for-
mae contrariam, ut ignis, cui calor est proprius, frigus non
accipit ut simul sit et ignis et frigidus, sed abit potius aut
perditur tam calor quam ignis frigore veniente quam aut calor
aut ignis fiat frigidus. Est ergo uterque, ut ita loquar, infriges-
cibilis, cum frigoris particeps evadere nequeat. Similiter anima
quoniam aut vita ipsa naturalis est aut vitam habet tamquam
naturalem sui pedissequam, mortem, ut dixi, ipsius contrariam
non admittit. Si non admittit mortem ita ferme immortalis est,
sicut ignis quia non suscipit frigus, infrigescibilis. Si idem foret
infrigescibile quod imperdibile, ignis sicut non frigescit, ita neque
etiam perderetur. Nunc autem perditur potius quam frigescat.
Verum cum idem sit immortale quod imperdibile, anima quae
non admittendo mortem dicitur immortalis est etiam imperdi-
bilis. Ideo abit, veniente morte, non perditur. Tota superior dis-
putatio his verbis Zoroastris comprehenditur:
ἀθάνατός τε μένει, καὶ ζωῆς δεσπότης ἐστί
id est: "Immortalis manet, ac vitae domina est". Quasi dicat:
ideo immortalis manet, quia vitam habet pedissequam, sicuti sol
lucem, crinita comam.
Hic pugnabit sic Strato vel Epicureus aliquis. Sane mortem
non suscipit anima quia, veniente mortifera qualitate, abit ani-
ma et desinit esse. Si esse desinit, suscipit certe nihil. At nos, o
Epicure, non ita desipimus ut ignoremus non posse mortem ab
aliquo suscipi, tum quia ipsa nihil est (quod vero non est, non
capitur), tum quia neque viventes eam capiunt, neque defuncti:
illi, quia dum vivunt, a morte absunt; isti, quia si non sunt,
ut ipse putas, nihil suscipiunt, et si supersunt, ut nostri volunt,
etiam absunt a morte. Desistamus ludere verbis. Audi quid veli-
mus, quando dicimus animam non suscipere mortem: intelligi-


pagina successiva »
 
p. 177 [I, 211]