BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


ipsius virtutem. Perdit deinceps virtutis operationem. In qualibet
igitur carnis et spiritus vel levissima laesione, animae substantia
illis praesens similiter laederetur, laederetur et virtus multo ma-
gis, laederetur et operatio. Sensus et phantasia vires animae sunt,
sentire et iudicare per sensum, harum virium actiones. Ergo si
discissio illa in animae substantiam pertransiret, neque sentire-
mus eam, neque qualis sit et unde et quomodo succurrendum
iudicaremus, sed vel lateret animam penitus vel minimum quid
perciperetur et falso iudicaretur ab anima. Et cum anima sit ubi-
que tota, si ipsa in parte corporis secta patitur, tota patitur.
Eadem vero tota anima quae ibi est, est et per totum corpus.
Per totum igitur corpus patitur. Si ubique patitur, non potest
percipere et nuntiare passionem illam in parte una animalis magis
quam in alia esse. Quinetiam cum aliud sit passio, aliud
iudicium passionis, et passio semper iudicetur ab alio, si in
ipso iudicio insit passio, opus est ulterius alio quodam iudicio
quo passivum iudicium iudicetur. Si illud quoque sit passivum,
rursus opus est alio. Quapropter veniendum denique est ad iudi-
cem quemdam liberum passione. Hic dum iudicat corporis pas-
siones, si accipit inde qualitatem aliquam corporalem, procul-
dubio patitur. Si non accipit, non formatur a corpore. Sit ergo
oportet talis iudex, ut neque passiones accipiat a corporibus ne-
que formas. Non posset autem anima talis esse, si ipsa vel cor-
pus esset tenuissimum in hoc corpore mersum vel aliqua corporis
huius affectio, sive punctum quoddam affectionis.
Platonica haec ita Augustinus Plotinusque comprobant. "Videtur
mihi anima cum sentit in corpore, non ab illo aliquid pati sed
in eius passionibus attentius agere, et has actiones, sive faciles
propter convenientiam, sive difficiles propter inconvenientiam,
non eam latere. Et hoc totum est quod sentire dicitur. Sed iste
sensus, qui etiam dum nihil sentitur, inest tamen quasi per
instrumentum est corporale, quod ea temperatione agitur ab ani-
ma, ut in eo sit ad passiones corporis cum attentione agendas
paratior, similia similibus ut adiungat repellatque quod noxium


pagina successiva »
 
p. 241 [I, 275]