BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, 2 Tim » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 30

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


mobile se habet ad mobile, ita motor etiam ad motorem. Ergo
sicut elementum quod movetur mobiliter ad caelum quod move-
tur stabiliter, sic motor caeli mobilis variusque ad motorem sta-
bilem unitumque, stabile denique et unitum ad statum ipsum
unitatemque reducitur. Profecto, motorem sequitur actio illa
quae movere dicitur; actionem hanc sequitur illa passio quae
moveri, neque fit contra. Non enim priora a posterioribus du-
cuntur, sed converso. Potest igitur multo magis esse alicubi actio
illa quae dicitur movere, sine passione illa quae est moveri, quam
passio huiusmodi seorsum ab actione. Tamen passio talis in cor-
poribus est seorsum ab actione. Igitur alicubi erit actio procul
a passione, ut sicut corpora moventur quidem, non movent, sic
angeli moveant, non moveantur, de quibus inquit Zoroaster:
πῶς ἔχει κόσμος νοερούς ἀνοχῆας ἀκαμπεῖς
id est: "Mundus habet intellectuales rectores immobiles". Igi-
tur sicut qualitates omnino mobiles antecedunt animae partim
mobiles partimque immobiles, sic animas antecedunt omnino
immobiles angeli.
Angelos esse atque esse multos Aristoteles in libro XI Divi-
norum
ita probat: "Motum caeli continuum, ordinatum et quan-
tum in se est indeficientem oportet a motore fieri, qui neque
in se, neque per accidens moveatur. Cum vero motus huiusmodi
in caelo sint multi, inter se discreti, specieque et virtute diversi,
oportet eos a pluribus eiusmodi motoribus fieri, qui videlicet
neque corpora sint, ne cogantur dum movent, ab alio interim
ipsi moveri, atque ita in infinitum necessario procedatur. Neque
rursus formae in corpore, ne eas una cum moto corpore moveri
contingat. Oportet enim ad motorem perfectissimum, id est
immobilem pervenire, ne in motibus ulla umquam transgressio
fiat. Motores eiusmodi mentes sunt, siquidem in formis a ma-


pagina successiva »
 
p. 30 [I, 64]