BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De generatione et corruptione » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 278

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


latitudo aliqua totum aliquod transcurrere spatium magni-
tudinis, nisi qualibet sui parte in longum quamlibet spatii illius
percurrat partem. Ergo mens singulas ipsius partes cuique parti
corporis cognoscendi discurrendo per ordinem admovebit, ad-
movendo cognoscet. Admovebit autem partes quodammodo infi-
nitas. Tot enim partes mens habebit, si latitudo corporalis exsti-
terit. Itaque brevi tempore quasi innumerabiliter quamlibet
illius corporis portionem intelliget, et ipsum corpus secundum
particulas paene infinitas innumerabiliter cognitas, infinitis, ut ita
loquar, vicibus innumere apprehendet.
Sed hanc argumentationem nobili quadam Plotini nostri sen-
tentia breviter concludamus. Quaecumque intelliguntur aut sua
natura simplicia sunt, aut saltem dum per resolutionem sim-
plicia fiunt intelliguntur. Quia vero individua solis individuis
capientur, vis illa in nobis quae capit talia est individua. Si
ergo mens esse dicitur corporalis, non tamen latitudine sua
capiet illa, sed aliquo potius impartibili. Si solo hoc capit, solo
intelligit. Solum igitur hoc eius impartibile revera mens erit.
Quid reliquis opus est partibus, ut sit intellectus, quando non
opus est aliis ad intelligendum, postquam unum illud imparti-
bile sufficit? Unum igitur hoc mens est. Hoc retine, segrega cae-
tera: mentem simplicem es adeptus. Cuius simplicitas etiam
hinc apparet quod accipit sine longitudine punctum, sine lati-
tudine lineam, superficiem sine profunditate, numeros absque
situ, pulchritudinem sine turpitudinis mixtione. Sic enim seor-
sum ista discernit considerando neque considerat aliter quam
accipiat. Forma vero corporalis non omnino sic accipit ista
seorsum. Si animum esse simplicem individuumque illud liquido
ostendit quod simplicia et individua comprehendit, multo liqui-
dius hoc declarat, quod quaecumque secundum se simplicia vel
individua forent, et tamen quia cum aliis iunguntur, composita
dividuaque evadunt, animus segregat ab oppositis redditque sim-
plicia prorsus et individua. Non posset autem illis restituere sim-
plicem individuamque naturam nisi ipse esset simplex et indivi-
duus. Denique si infectis restituit puritatem, ipse est extra et
super infectionem.


pagina successiva »
 
p. 278 [I, 312]