BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Heraclitus Ephesius - luogo non identificato » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 314

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


nis ad infinitos agendi modos. Ideo non um agendi modo adstrin-
gimur, sed per omnes libere pervagamur. Habemus enim in
mente commune quoddam bonorum exemplar, ad quod singula
comparantes, sive reiicimus, sive magis minusve probamus, non
ipsi quidem tracti a rebus ipsis vel corpore, sed trahentes res
ipsas potius ad exemplar et corpus ad mentem. Ideo etiam dum
similis permanet rerum corporisque affectio, saepe eligimus dis-
similiter, alias scilicet aliter. Et dum fit dissimilis, eligimus saepe
similiter, immo in eodem pene momento propter varias coniectu-
ras a ratione propositas, etiam dum corporalia manent similia,
variae contrariaeque quodammodo fiunt electiones. Consulta-
tione namque fit, ut non animam rebus, sed res animae nostrae
subiiciamus.
Profecto ut saepe Plotinus ait Proculusque confirmat, huius
indicium habemus in scientiis et moribus. In scientiis hoc pacto.
Quando sola veritatis speculatione contenti sumus, nihil prorsus
communicantes cum corpore, neque agere aliquid extra nos af-
fectantes, quis non videat contemplationem illam nostram esse
penitus nullo modo a corpore dependentem? In moribus iterum
hoc modo: Cum omnia vitae studia ad animum nostrum dirigimus
moribus exornandum, quis non intelligat tunc officiorum nostro-
rum finem esse animam, atque ideo eorundem animam esse prin-
cipium? Harum actionum non humores principia sunt, quoniam
humores non invitant ad aliquid contra corpus eorum et supra
corpora; non caelum, quod per humores movet; corpus quippe
caeli longe remotum, neque prius movet quatuor humores nos-
tros quam moveat quatuor elementa, neque movebit animam nisi
humoribus agitatis. Humorum vero agitationi animus adversa-
tur, dum illorum impetus speculationis intentione contemnit,
morum studio cohibet, artium industria frangit. Nemo aut So-
crate ad amorem, aut Alciphone Megarico ad libidinem ebrie-
tatemque natura proclivior fuit, nemo iis evasit studio continen-


pagina successiva »
 
p. 314 [II, 23]