BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Cicero, Marcus Tullius - De officiis » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 316

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


nus intelligit veritatem, angelis qui praesunt caelo coniungitur.
Eatenus enim intelligit, quatenus intellectuale lumen iride sorti-
tur. Sic ergo constat intellectum caelo non subiici.
Sic rursus constabit non subiici voluntatem. Ea profecto quae
natura fiunt, determinatis mediis, perducuntur ad finem, unde
semper eadem pene modo proveniunt. Natura enim ad aliquid
unum determinatur. Electiones autem hominis diversis viis ten-
dunt ad finem tam in moribus quam <in> artificiis.
Praeterea, quae in eadem specie sunt in naturalibus actioni-
bus, quae sequuntur speciem ipsam, inter se minime discrepant.
Sicut enim omnis hirundo, ut diximus, similiter constabit nidum,
sic omnis intellectus similiter intelligit prima illa artium motum
que principia, quae nota sunt cuique per naturam. Et omnis
voluntas similiter appetit ipsum bonum, quia bonum secundum
naturam voluntas desiderat. Ea siquidem hominis natura est, ut
sicut se intellectus habet ad speculandi principium, quale est id
quod ubique est manifeste verum, ita voluntas ad agendi princi-
pium, quale est ipsum bonum, ac necessario utrisque omnes
assentiamur. Electio vero est actio quaedam sequens humanam
speciem, sicut discursio rationis. Haec enim duo sunt hominis
propria. Sicut ergo si homines naturae instinctu ratiocinarentur,
eadem omnium hominum in singulis rebus esset opinio, ita si
ducente natura eligerent, una omnium esset electio. Nunc autem
alii modis aliis eligunt alla, sicut et ratiocinando iudicant varie.
Quamobrem caeli voluntatem nostram instinctu naturae non
movent, movent tamen corpus. Corporis motum sequitur sive
nuntiat sensus. Hinc saepe voluntas allicitur. Non est autem
incitamentum hoc electionis causa necessaria, quia illi alias assen-
titur, alias minime. Neque tamen a caelestibus dumtaxat corpo-
ribus humanum corpus sensusve movetur. Nam et Ptolomaeus
ipse concedit particulares effectus circa materiam haudquaquam
absolute sequi caelestia, quae universales remotaeque causae
sunt, sed quatenus causae mediae tribuunt, et mobilis dispositio
materiae contrariis subditae causis alias et alibi aliter accipit.


pagina successiva »
 
p. 316 [II, 25]