BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Serafino Aquilano - Rime » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 35

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


oculus. Rursus, quemadmodum se habet lumen solis ad oculum
corporis sic veritatis lumen ad animae oculum. Itaque sicut oculus
corporis non est lumen, sed virtus luminis capax, ita mens quae
est oculus animae, non est veritas, licet capiat veritatem. Mens
enim tua veritatem quaerit. Non tamen quaerit seipsam veritas,
neque admittit veritas falsum,. per quod saepe tuus animus
fallitur.
Finge animo oculum tuum usque adeo excrescere ut totum oc-
cupet tuum corpus et, sublata varia membrorum specie, univer-
sum corpus unus sit oculus. Si amplius hic oculus videbit quic-
quam, non aliud certe videbit quam lumen idem solis, quod
angustus dum erat, prospiciebat. Verum accipiet lumen idem
uberius, et colores corporum in ipso lumine conspiciet undique,
uno prospectu simul omnes, neque vertetur huc aut illuc ut
videat, sed quiescendo omnes pariter contuebitur. Aliud tamen
adhuc lumen erit, aliud oculus. Si enim visus ad lumen compre-
hendendum est institutus, aliud visus est, aliud lumen. Et lumini
nihil est opus visu, cum ipsi lumini nihil sit luminis capiendum.
Finge iterum mentem tuam usque adeo super animam invalescere
ut, deletis reliquis animae partibus ad phantasiam, sensum gene-
rationemque pertinentibus, tota anima mens una sit atque sola
haec mens sola puraque relicta angelus erit. Haec, inquam, mens
ampla eamdem veritatem intuebitur, quam angusta mens viderat,
sed accipiet illam uberius atque in ea res omnes veras unico
intuitu conspiciet, ut platonice loquar, neque modo unam aucu-
pabitur, modo aliam. Aliud tamen adhuc mens erit, aliud veritas.
Quod sic aperit Zoroaster:
Μάνθανε τὸ νοητὸν, ἐπεὶ ἔξω νόου ὑπάρχει
id est: "Scito intelligibile ipsum esse extra mentem" Quippe
si ad veritatem percipiendam instituta mens est, aliud est mens
indiga veritatis, aliud veritas. Neque ipsi veritati opus est mente,
per quam capiat veritatem. Atqui si ipsa mens idem esset atque


pagina successiva »
 
p. 35 [I, 69]