BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Problemata » Varchi, Benedetto L'Hercolano - p. 741 » Stanze » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 332

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


assequitur. Fit insuper, ut quidam dicantur amentes, quia vel non
utantur mente, vel abutantur, quippe cum omnis intentio animi
in his sit circa vehementiores phantasiae illusiones nimium oc-
cupata. Sec vacuata bile vel atra vel crocea, quae causam praebet
illusionis, resipiscunt subito, utpote qui mentem non amiserunt.
Mitto quod Origenes Plotinusque disputant, animas humanas esse
quodammodo mentes ex sua puritate delapsas, quando videlicet
ab intentione mentis circa ideas ad intentionem potentiae vivi-
ficae corporum prolapsae in corpora deciderunt. Et quanto aliae
magis aliis intentius profundiusque ad materiam conversae ma-
gis aliis intentius profundiusque ad materiam conversae sunt,
tanto minus, ut aiunt, intellectualis retinent luminis. Unde magna
in ingeniis moribusque inter animas diversitas provenit. Ad quam
etiam conducunt aetherea corpora animarum diversis caeli figu-
ris sideribusque accommodata. Denique varietas geniorum varie-
tatem adducit ingeniorum.
Si quis autem animas exstitisse per tempus ante corpora non
concesserit, voluerit tamen ex parte quadam Platonicos imitari,
poterit forsitan dicere animas saltem eo ipso momento quo crean-
tur corporique iunguntur ita, ut Origenes Plotinusque disputant,
ferme affici atque disponi. Profecto, mentes angelicas alias ad
inferiora prolapsas, alias minime, et earum quae ceciderunt, alias
quidem magis, alias vero minus. Sed mentes hominum tanquam
infimas omnes naturali instinctu cum primum creantur ad natu-
ralem partem et corpora vergere, aliasque aliis profundius sese
in Lethaeum flumen, id est materiam mergere. Atque hoc quidem
pacto Pamphilus Origenem, quoad potuit, emendavisse videtur.
Sed de his alias. Iam igitur ad propositum revertamur.
Si quis parte capitis quadam laesa memoriam videatur amit-
tere, respondebunt Peripatetici confundi rerum imagines quae
in cerebri spiritu retinentur, sed species quae in mente sunt non
laedi proprie, immo, ut ita dixerim, otiari. Oportere enim mentem


pagina successiva »
 
p. 332 [II, 41]