BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Ammonius Hermiae - In quinque voces Porphyrii commentarii » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 333

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


quamdiu corpus habitat, incoporalium species non sine corpo-
ralium imaginibus contueri. Addent Platonici, quatenus animae
intentio circa laesi curationem membri vehementius occupatur,
eatenus cognitionem memoriamve remitti atque intermitti. Avi-
cenna et Alganteles dicent mentem ad inferiora conversam a
divina quadam mente diverti, unde omnem intelligentiae actum
putant continue dependere. Quoniam vero Lucretius immortali-
tati ob eam causam diffidit maxime quod, imminente morte,
vires animi deficere videantur, animadvertendum est vitam cor-
poris in humoris et caloris temperatione consistere, ideoque mori
corpus quando vel calor resolvit humorem, vel calorem humor
extinguit. Quoniam autem caloris humor pabulum est, calor vehi-
culum spiritus, spiritus est animae ad corpus conciliator, fit ut
quando resolvitur humor in membris corporis paulatim, anima
quoque membra deserat paulatim. Et qui tunc regendo corpore
minus quam soleat occupatur, in mentem suam se colligit, cernit
arcana praesagitque futura. Absit a nobis Lucretiana suspicio,
animam scilicet cum corpore morituram, quae, debilitato corpore,
roboratur. Et cum unio dissolutione opposita sit, longissime tunc
abesse a dissolutione putandus est animus, quando se maxime
colligit in seipsum ac, deposita animali natura, surgit in mentem.
Atque id in morte quae propter resolutionem fit manifeste con-
tingit. In morte vero quae fit propter extinctionem vitalis ani-
mae vis humoribus tumoribusque curandis intenta est, sensus
doloribus iudicandis, phantasia spectandis simulacris quae ab
humorum vaporibus concitantur. Quapropter ratio ad tempus
remittit officium, sicut solet in somno nonnumquam, quod resu-
mat post mortis strepitum, sicuti consuevit post insomnia vigi-
lare. Quod autem in eo ipso tempore vires dotesque suas nequa-
quam amittat illud nobis argumento est quod multi qui dili-
gentia medicorum ab imminente morte revocantur ad vitam, cor-


pagina successiva »
 
p. 333 [II, 42]