BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aretino, Pietro - Allo Albicante » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 338

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


quia ad primum totumque bonum sese confert. Intelligentiam
veram, tum quia quatenus intelligentia est non fallitur, tum quia
veras omnium intus possidet rationes, quod alias ostendemus.
Habeat ergo necesse est veram adultamque vitam. Talis est quae
non est obnoxia morti.
Huic nostrae argumentatiom fila Origenis favet summopere, ubi
inquit: "Omnes naturae quae eiusdem principii participes sunt
inter se sunt similes, ceu oculi, quia omnes lucis participes sunt,
cum ad iucem natura sua similiter convertantur, omnes sunt si-
miles, sed tamen pro diversa lucis participatione alius alio est
acutior. Omnes rationales substantiae Dei participes sunt, cum
omnes convertantur ad Deum, ergo similes sunt tum inter se,
tum illi. Itaque sicut supremae sunt immortales ut angeli, sic
et inferiores ut animae. Immortales vero sunt omnes, quia Deo
persimiles immortali. Quam similitudinem ostendit illa ipsa in
Deum conversio, in quem quidem velut in solem tamquam stel-
lae superiores convertuntur angeli, anima vero in eumdem ceu
luna, quae quamvis vicissitudine quadam divim luminis permu-
tetur, ideoque modo quodam mutabili capiat; inextinguibili ta-
men percipit ratione, siquidem et inextinguibile ipsum esse, et
qua ratione sit inextinguibile, certis rationibus comprehendit
".

Caput VII

Obiectio Epicureorum et responsio.
De rerum temperatione.


Reluctabitur iis Dicaearchus aut Epicureus aliquis, quasi mons-
tro id simile sit, rem scilicet aliquam partim incorruptibilem
esse, partim corruptiom obnoxiam. At nos affirmabimus naturae
ordinem sine hoc servari non posse.
Sunt aliqua corpora ab omni penitus corruptione semota ut
caeli, quorum neque sphaera ipsa, neque particula ulla corrum-
pitur. Sunt et corpora iis prorsus opposita, scilicet omnino cadu-


pagina successiva »
 
p. 338 [II, 47]