Ficino, Marsilio
Platonica Theologia de immortalitate animorum
Liber decimus
Caput I
Prima ratio.
Sicut ultimum in ordine corporum
est incorruptibile, sic et ultimum in ordine mentium.
Quoniam ordo corporum sub ordine intellectuum collocatur
pendetque inde, ideo corporum ordo non aliter ordinem sequitur
intellectuum quam pedis vestigium ipsum pedem, et umbra cor-
pus. Itaque qualem videmus ordinem in corporibus, talem pene
debemus in mentibus coniectari.
Videmus in corporum ordine sublime corpus, videlicet supre-
mum caelum in natura sua cunctas vires formarum omnium effi-
ciendarum continere, per quas utique vires, tamquam activas et
efficaces, inferiora corpora ad varias formas suscipiendas dispo-
nit. Quapropter variis naturae suae viribus et variis motionis
suae configurationibus corpora inferiora varie movet et format,
ut merito dici possit sublime caelum formas corporum reliquo-
rum vel actu vel activa virtute complecti. Corpora vero sequen-
tia affirmare possumus illi adeo subiici ut ipsa quidem in poten-
tia quadam susceptiva, ut dicitur, et passiva easdem habeant
formas atque actu ab illo suscipiant. Verum talis ordo servatur,
ut quo sublimius sub illo corpus est eo magis activam potentiam
habeat minusque passivam. Quod enim primo est proximum, ab
unico primo suscipit atque patitur, agit in multa. Quod sequenti
ponitur gradu patitur etiam magis, agit minus, quoniam a duobus
pagina successiva »
p. 342 [II, 51]