BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


tinguuntur. Illis oppositae sunt animae bestiarum. Medium obti-
nebunt rationales animae, quae sunt quasi angeli quidam infe-
riores. Neque absurdum est esse spiritum in corpore aliquo im-
mortalem, cum etiam reperiatur corpus aliquod immortale, quod
est caelum, et tota ipsa quaelibet universi sphaera. Immo decet
omnibus praecipuis mundi corporibus spiritus adesse perpetuos,
quasi formas. Siquidem omnibus, ut plerique putant, perpetua
inest materia. Oportet autem a formis quibusdam ubique mate-
riam superari.
Conducit ad idem Aegyptiorum opinio illa a Platonicis quidem
omnibus, praesertim a Proculo confirmata, videlicet ad cono-
nantiam mundi perfectam esse oportere non solum ammalia quae-
dam rationalia immortaliaque atque contra animalia irrationalia
et mortalia simul, verumetiam multa inter haec media rationalia
quidem, sed mortalia, non in terra solum, sed etiam in caeteris
elementis. Non tantum igitur homines in corpore mortali habere
animos sempiternos, verumetiam multos daemones partim pro-
pinquos nobis, partim longe sublimiores, quorum corpora gignan-
tur atque intereant, quamvis diutius quam nostra gradatim. divi-
tiusque vivant. Non enim decere putant, ut a caelestibus animali-
bus, rationalibus, sempiternis, felicissimis, ad animalia terrena
rationalia quidem, sed infelicissima vitaque brevissima, subito
descendatur, immo per gradus quosdam animalium rationalium,
quae feliciora quidem sint et diuturniora quam homines, non
tamen sempiterna, corpore vel animo beatissima. Idem quoque
Plutarchus et familiares eius, Demetrius philosophus, Emi-
lianusque rhetor affirmant. Testantur enim ex multis prodigiis
quae suis temporibus contigerunt, Pana, magnum daemonem
aliosque multos daemones ciulasse primum, deinde etiam obiise.
Itaque sempiternae mentis cum corpore human quamvis ca-
duco consortium haud ita absurdum est, ut Epicurus Lucretius-
que existimant, praesertim cum nostra mens ita sit ultima men-


pagina successiva »
 
p. 349 [II, 58]