BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Disticha Catonis » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 350

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


tium, sicut stellarum est ultima luna atque ut luna ad solem, sic
nostra mens referatur ad Deum. Luna circa solem ita revolvitur
ut alias luceat aliter et varie figuretur, numquam tota luminis
recipiendi facultate privetur. Habet insuper nitidum in se quid-
dam, habet et fuscum. Habet denique opacum quiddam, quod
impedit ne tota refulgeat. Mens humana similiter divim solis
radio fulget quidem semper, sed alias aliter, mutatque figuram,
numquam tamen tota resplendet. Neque quod in ea splendet,
splendet aequaliter. Praeter divinam eius rationalemque virtutem
subest pars quaedam opaca et vacua ratione, quae tamquam
lunaris illa opacitas ad elementa, sic ipsa ad naturam corpusque
declinans, relinquitur luminis expers.
Ergo naturali rerum ordini consentaneum esse videtur, men-
tem ultimam, quamvis sempiterna sit, cum corpore quodam licet
caduco posse coniungi. Mitto quod Zenocrates et Speusippus,
Iamblichus et Plutarchus putant ab ipsa sempiternitate vim pro-
cedere sempiternam, non solum usque ad mentes ultimas quae
reflectuntur in ipsam, sed etiam usque ad animas bestiarum. Nu-
menius insuper ad plantas usque producit. Plotinus denique etiam
ad naturam. Nos autem Porphyrium Proculumque sequamur,
eatenus putantes vitam cognitionemque procedere sempiternam,
quatenus propria in eamdem conversio reperitur. Illa enim
quamdam in se aeternitatis retinent rationem, quae in ipsam
ipsius tum ratione tum gratia, nec solum motu alieno atque com-
muni, sed etiam suo et proprio reflectuntur.
Sed numquid humanum corpus ea est dignitate donatum ut
mentem perpetuam excipere hospitem mereatur? Proculdubio.
Neque turbari ex hoc debemus quod natura variis propugnaculis
instruxit corpora bestiarum et adiumenta suppeditavit ad victum,
nobis nihil tribuit tale. Non enim voluit delicatam aequalitatem
nostri corporis deformare, neque potuit infinitis actionibus ho-
minis, quae infinitam sequuntur cogitationem, innumerabilia vel
propugnacula vel instrumenta suppeditare, sed, ut inquit Aristo-
teles, dum mentem manumque dedit, artes omnes atque omnia


pagina successiva »
 
p. 350 [II, 59]