BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Caporali, Cesare - La corte » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 376

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


sufficiens sit et superius ordinata. Causa vero altissima speciem rei
a se remotioris mutaret in naturam sublimiorem, ubi cessaret res
illa esse quod erat atque periret. Non autem res id appetunt, sed
incolumes in suo statu manere. In quo quatenus permanent, ea-
tenus primae quoque causae similitudinem assequuntur. Quor-
sum haec? Ut intelligas rem quamlibet solum cum proximam
attigerit causam, quiescere protinus neque ultra perquirere. Atque
ideo mentem quae in re nulla quiescit nisi in prima, nullam habere
propriam causam nisi primam. Cuius rei signum est quod hominis
mens in Deum convertitur sine medio. Sic enim res convertuntur
in causam ut procedunt. Quae per medium processere, per me-
dium convertuntur. Quae sine medio processerunt, convertuntur
etiam sine medio. Anima sine medio in Deum reflectitur, quando
Deum neque in aliqua creatura, neque imagine sensus et phan-
tasiae, sed super omnia creata absolutum nudumque suspicit.
Suspicit vero talem, quando argumentatur Deum esse adeo infi-
nitum ut omnia, quae cadere in cogitationem possunt, infinito
superemineat intervallo, ubi nihil creatura inter Deum et animam
interponitur. Quo autem modo intuitus animae in Deum absque
medio figeretur, nisi etiam intuendi virtus ab illo absque medio
processisset?
Quod si videatur anima quibusdam ad id mediis indigere ex eo
quod per mundi dispositionem et ordines angelorum ascendit ad
Deum, scito non uti his mediis animam ut Deum in his aut per
haec quasi solem in aqua aut per vitrum intueatur, sed quasi
quibusdam gradibus, ut ipsa quae infra se olim delapsa est, per
hos gradus in arcem suam redeat, quo regressa, Deum absque
medio videt. Porro per mundi dispositionem invitatur ut, dimisso
corporis cultu, in suam redeat rationem, per angelorum indaga-
tionem sive inspirationem admonetur ut, dimisso consueto ra-
tionis discursu, ad lumen sibi quondam divinitus infusum sese
recipiat, quo reflexa per ipsum iam Dei lumen suspicit Deum,
ut ille qui per solis radium non colores amplius corporum, sed
ipsum suspicit solem, de quo inquit Zoroaster:
Χρή σε σπέυδείν πρὸς το φᾶος καὶ πρὸς πατρὸς ἀυγάς
Ἔνθεν ἐπέμφθη σοι ψυχὴ πολλύν ἔσσαμένη νοῦν


pagina successiva »
 
p. 376 [II, 85]