BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Ovidius Naso, Publius - Tristia » Bruno, Giordano De rerum principiis - p. 561

Bruno, Giordano

De rerum principiis


nominis, non rationem. Romani pontifices sorte quadam
proiecta, ut referunt, nomina sibi deligere ex decreto de-
bent; prohibitum ne quis nomine Petri intituletur; metuunt
enim sub illo nomine exitium. Hoc non solum Cabalistae
et sacristani istius generis, verum etiam astronomi confir-
mant, arte observārunt Platonici et inter eos princeps
Plotinus, in cuius vita refert Porphyrius eius discipulus
eum plerisque suorum discipulorum nomina mutasse, utpote
qui Chaldaicis et Persicis disciplinis erat imbutus etiam.
Et refert de se ipso Porphyrius, quod ab amicis suum etiam
nomen fuerit immutatum; dicebatur enim primo Malchus.
Inter experimenta referunt ex paritate et imparitate
litterarum, quae conflant coniuncta nomina viri et uxoris,
posse praecognosci uter eorum prius moriatur; item ex pa-
ritate et imparitate huiusmodi, duorum qui in monoma-
chiam veniunt, volunt praedici posse uter illorum debeat
succumbere, et exemplificant in pluribus: Achille et Hecto-
re, Aenea et Turno, Antonino Faustina, Cleopatra Anto-
nio. Et ego ipse in pluribus ita observavi, perpaucis aliter
inveni. Hincque ipsa est difficultas propter differentiam
nominum translatorum de Graeco in Latinum, de Latino
in Italicum, et Italicis quae diverso idiomate diversimode
proferuntur; sic nomen Ioannis alii scribunt Gioanni, alii
Giovani, alii Ioanni, alii Zuanni, alii Zanni, alii Zani,
alii Ioan, alii Iohannes, quorum omnium vis mihi videtur esse

pagina successiva »
 
p. 561