BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Sadan - Excerpta de secretis Albumasar » Bruno, Giordano De rerum principiis - p. 510

Bruno, Giordano

De rerum principiis


extra hoc ipsum et in infinitum, quod quidem spacium
non est minoris potentiae receptivae quam istud, quod
sane num sit, nemo nisi mente captus in dubium revocabit.
An vero sicut est eiusdem potentiae, ita etiam sit eiusdem
actus, nemo praeterquam valde imbecillis intelligentiae
philosophus ambiget; ea enim potentia, quae constituit
hoc spacium repletum, eadem et similis potentiae spacium
usque et usque replere poterit, si potentia passiva ubique
eadem et activa. Et hoc pluribus rationibus ostendimus
in dialogis De infinito et universo et mundis.
In spacio subinde sunt duo materialia, terra videlicet
et aqua. Terram appellamus interdum aridam, interdum
atomos; aqua interdum est vapor, interdum magis subti-
liata est aėr.
Duo consistentia immaterialia sunt spiritus et anima
communiter dicta.
In duobus principiis materialibus, puta aqua et terra,
consistunt tenebrae; et nomine tenebrarum usurpantur,
praesertim aqua, quae interdum Abyssus interdum Styx ap-
pellatur, et intelligitur tanquam genitura omnium rerum,
ut intellexit Thales et Moises, qui spiritum Dei incubantem
in aquis introduxit, quasi dans illis virtutem procreatricem,
sicut quando gallina incubat supra ovis; et quia omnia
rerum semina sunt humida, ideo rerum omnium semen
aquam appellat, unde dividens mundum in inferiorem et
superiorem utitur modo loquendi quo dicantur species
inferiores aquae sub firmamento et aquae superiores supra

pagina successiva »
 
p. 510