BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Disticha Catonis » Bruno, Giordano De rerum principiis - p. 526

Bruno, Giordano

De rerum principiis


spacium pervadente) est ille cui operationes physicae seu
magicae tribuuntur. Hinc illecebrae animalium invisibi-
lium, qui sibi cognato veluti nutrimento atque pabulo ad
certos huiusmodi spiritus accurrunt; hinc illae suffumiga-
tiones, de quibus supra, quae aėreos et aqueos et igneos
spiritus seu daemonas alliciunt. Unde fertur certa ratione
ex medicamine iecoris chamaeleontis combusto, ab altitu-
dine tecti, concitari tonitrua et fulmina; eiusdem quoque
gutture et capite accenso roboreis lignis imbres et tonitrua
concitari. Et est hoc rationi consentaneum et naturae, quia
animal illud omnino est aėreum et spirituale, spiritu et
aėre vivens, ideoque eius corporis materia aėreis impressio-
nibus innovandis commodior apparet, si reliquae aderunt
circumstantiae quas practici magi cognoverunt. Item famo-
sum et vulgatum est ex coriandro, alio, hyoscyamo cum
cicuta facto fumigio daemonas congregari; unde vulgariter
'herbae spirituum' appellantur. Item ex cannae radice fe-
rulae cum succo hyoscyami, cicutae, ....... et sandali rubro
et papavere nigro facta confectione et inde suffitu provocari
figuras daemonum et extraneas; quibus si addatur apium,
fugat daemones et destruit idola illorum
. Ad hunc locum
pertinent omnia mirabilia quae ex suffitu diversarum re-
rum producuntur.

De aqua.

Quod diximus de spiritu in secunda significatione,
universum ad aquam possumus referre. Humidum enim

pagina successiva »
 
p. 526