BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Heraclitus Ephesius - luogo non identificato » Bruno, Giordano De rerum principiis - p. 511

Bruno, Giordano

De rerum principiis


firmamentum. Hinc omnes philosophi divini et magi et
poetae Stygem, quam matricem aquarum intelligunt,
matrem Deorum seu specierum intelligunt; et hoc signifi-
cant Orpheus, Linus, Hesiodus et omnes poetae, cum dicunt
Stygem esse inviolabile iusiurandum Deorum. Quod haec
sit materia cunctarum rerum, signum est quia arida seu
atomi fundamentum et consistentiam nullam habent sine
aqua agglutinante, uniente, sustentante; inde bene dixit
Thalesaquam esse fundamentum terrae, quomodo non in-
telligunt nostrates, sed eo pacto quo intellexit Psaltes dicens
Deum fundasse terram super aquas. Et Moises aridam ve-
luti apparentem extra aquas introducit et ab illis se exe-
rentem. In centro enim debet esse aqua, sicut in medio
debet esse gluten circa quod agglutinabilia agglomerantur;
terra autem vel arida levissima et instabilis aquae non
potest esse fundamentum.
In duobus principiis immaterialibus, spiritu vide-
licet et anima (immaterialia dico, quia non sunt materia
licet in materia, quia spiritus et anima non recipiunt
aquam et terram, sed recipiuntur), est lux, quia nimirum
radicaliter omnibus in rebus ita insita est, sicut spiritus
atque anima; et interdum nomine lucis animam atque spiri-
tum intelligunt. A luce cum aqua, seu cum natura humida,
procedit ignis; omnis enim lux, quam vulgo lucem appella-
mus et ignem lucem, in humido consistit. Quare ubi nullum
est humidum, nullus est ignis neque secundum actum ne-
que secundum potentiam. Propterea Moises generationem

pagina successiva »
 
p. 511