BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Disticha Catonis » Bruno, Giordano De rerum principiis - p. 552

Bruno, Giordano

De rerum principiis


De consideratione subiectorum, fortunarum et seminum quatenus sunt composita
vel incomposita ad caelum, in quibus etiam est distinctio planetarum.

Huc spectat materialiter considerare fomenta, illece-
bras, quae sunt in subiectis istis sensibilibus, quibus dispo-
nimus nos ad virtutes ex anima mundi supernis, nempe
efficientibus, participandas. Ut sunt quaedam plantae quae
pertinent ad Iovem, sicut abies, quercus, quaedam ad Martem,
sicut piper, quaedam ad Lunam, sicut salices, quaedam ad Venerem,
sicut palma, quedam ad Solem, sicut lauri; ita in herbis, ita

pagina successiva »
anteprima immagine
 
p. 552