BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Aeneis » Bruno, Giordano De rerum principiis - p. 555

Bruno, Giordano

De rerum principiis


quales revera sunt, nomen meliorum propinquarum regio-
num sibi usurpant et universae gentis; unde illis sufficit
se Italos dicere, aliis Germanos, alii ex insulis Germanici
Oceani, alii Britones. Patria enim sicut dat speciem, ita
et modum speciei. Itaque in eodem genere principii, puta
efficientis, patria ponitur atque pater, ut refert etiam Por-
phyrius in cap. De Genere: 'patria', inquit, 'generationis
principium quemadmodum et pater'
. Quod in hominibus,
item in aliis speciebus licet affirmare, ut in equis, bobus,
serpentibus, ovibus, asinis; excellentissimae enim equae
celebrantur in Epiro, in Hispania, equi in Apulia, Calabria,
asini magni Hydrunti, parvi et fortes <in> Sardinia, boves
magni et pugnacissimi in Campania, parvi et imbelles in-
firmi in Germania, mediocres in Gallia. Simile iudicium de
aliis speciebus. Sic etiam complexiones hominum in diver-
sis locis diversae. Germani habent corpora generaliter
proceriora, fortiora, bene colorata, sed tarda et gravia;
Hispani generaliter breviora, sicciora, decolora, sed agilia.
Ingenium quoque diversum est, quod hanc corporis di-
versitatem consequitur. Similes Hispanis hi qui habitant
regiones magis australes, ut Mauri, Arabes; similes Ger-
manis omnes qui ad septentrionem magis vergunt; hi qui
in medio parallelo versantur, Galli, Itali, et hi qui ad

pagina successiva »
 
p. 555