BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Varro, Marcus Terentius - luogo non identificato » Bruni, Leonardo In laudationem clarissimi viri Iohannis Stroze - p. 286

Bruni, Leonardo

In laudationem clarissimi viri Iohannis Stroze


Ecquis enim fuit unquam regum, qui cuncta eorum, qui regno
subsunt, hominum causa fecerit, nichil vero sui gratia preter
nudam nominis gloriam concupierit? Ex quo fit, ut monarchie
laus veluti ficta quedam et umbratilis sit, non autem expressa et
solida. Regibus, inquit historicus, boni quam mali suspectiores
sunt semperque his aliena virtus formidolosa est
. Nec multo secus
accidit in dominatu paucorum. Ita popularis una relinquitur
legitima rei publice gubernande forma, in qua libertas vera sit, in
qua equitas iuris cunctis pariter civibus, in qua virtutum studia
vigere absque suspitione possint. Atque hec honorum adipiscen-
dorum facultas potestasque libero populo {hoc assequendi} pro-
posita mirabile quantum valet ad ingenia civium excitanda. Os-
tensa enim honoris spe erigunt sese homines atque attollunt, pre-
clusa vero inertes desidunt, ut in civitate nostra, cum sit ea spes
facultasque proposita, minime sit admirandum et ingenia et indu-
striam plurimum eminere.
Multitudinem vero civium tam numerosam nostra civitas
habet, ut preter hanc ipsam innumerabilem copiam in patrio solo
degentem infinita quedam insuper civium vis per universum or-
bem terrarum diffusa conspiciatur. Nam ut omittam Italie urbes,
quarum nulla protinus Florentinis civibus caret, ut eos preteri-
erim, qui Rome, qui Neapoli, qui Venetiis, qui Bononie, qui Ari-
mini, qui Mantue, qui ceteris Italie oppidis consistunt, nullus est
tam remotus neque tam avius mundi locus, in quo Florentinus ali-
quis non incolat civis. Nam sive tu Brytanniam queras extre-


pagina successiva »
 
p. 286