BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Respublica » Erasmus Roterodamus Querela Pacis - p. 48

Erasmus Roterodamus

Querela Pacis


strat, administrando locupletat. In has irrepunt satrapae et
ceu fuci, quod aliena partum est industria, surripiunt et quod
a plurimis bene congestum est, a paucis male dissipatur: quod
recte conditum, crudelissime diruitur. Quod si prisca non me-
minerunt, repetat qui volet secum hisce duodecim annis gesta
bella. Causas expendat, comperiet omnia principum gratia su-
scepta, magno populi malo gesta, cum ne tantillum quidem ad
populum attinerent.
Iam quod olim foedum habebatur apud ethnicos, caniciem
galea premere
, ut inquit ille, id apud Christianos laudi ducitur.
Turpe senex miles Nasoni et istis magnifica res est bellator sep-
tuagenarius. Imo ne sacerdotes quidem ipsos pudet, quos olim
deus nec in sanguinaria illa et inclementi lege Moysi voluit ul-
lo sanguine pollui; non pudet theologos Christianae vitae ma-
gistros, non pudet absolutae religionis professores, non pudet
episcopos, non pudet cardinales et Christi vicarios eius rei au-
tores ac faces esse, quam Christus tantopere detestatus est.
Qui convenit mitrae et galeae? Quid pedo cum gladio? Quid
evangelico codici cum clypeo? Qui convenit pacis omine salu-
tare populum et orbem ad turbulentissimas pugnas concitare,
pacem dare lingua, re bellum immittere? Tun' eodem ore quo
Christum pacificum praedicas, bellum laudas eademque tuba
deum canis et Satanam? Tun' apud concionem sacram cuculla
tectus ad caedem incitas simplicem populum, qui ex ore tuo
doctrinam expectabat evangelicam? Tun' apostolorum occu-


pagina successiva »
 
p. 48