BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Lucretius Carus, Titus - De rerum natura » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 405

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


lum: nihil igitur mirum, si quis ei motus tribuatur, praeter eos quos stabiles ac
perpetuos aeternis illis inesse sideribus intuemur. Ignorat enim naturae potentiam,
ut ait Seneca, qui illi non putat aliquando licere nisi quod saepius facit.

Examen XII.

Dixeram, in logicam peccasse Galilaeum, cum ex eo, quod stellulae nonnullae
quae aciem nostram fugiunt, adhibito postmodum telescopio conspiciantur, intulit,
eas ex eodem telescopio infinitum accipere incrementum: peccasse, inquam, cum
neque infinitum, ac neque incrementum quidem, accepisse dici possint; quamvis
enim inter rem visam et non visam distantia quodammodo intercedat infinita in
ratione visibilis, non intercedit tamen in ratione quanti, quam requirere videtur
ipsa ratio incrementi quod ex telescopio habetur. Deinde vero, quidquid primo
esse incipit, augeri non dicitur; ergo, cum quid primo visibile fit, cum prius
visibile non esset, non dicetur augeri ne in ratione quidem rei visibilis, cum
augeri in aliquo genere ea solum dicantur, quae prius in eodem genere aliquid
erant. Atqui tu, inquit Galilaeus, Salomonem quoque arguas, qui stultorum infi-
nitum esse
numerum dixit. Sat, credo, vides, nisi dissimulas, idem nobis hoc loco
esse infinitum quod maximum. Praeterea, si quis nullius sortis homo aureos mille
lucretur, annon lucrum hoc, si cum nulla sorte conferatur, infinitum dicetur?
Aio sane, millenorum compendium ex nulla sorte posse aliqua ratione dici
infinitum, cum inter se conferantur termini, ex una saltem parte, infinite distantes,
hoc est nihil atque aliquid, sive sors nulla et compendium millenorum. At vero
impossibile omnino est idem in incremento contingere; quia nihil incrementi
capax est, nisi ante ipsum incrementum aliquid sit: ac proinde inter id quod
augetur et augumentum ipsum non potest eadem esse distantia, quae inter nihil
atque aliquid.
Non fuisse autem vobis hoc loco infinitum idem quod maximum, vos ipsi satis
ostendistis ex eo, quod hoc infiniti nomine eam distantiam significari voluistis
quae est inter nihil atque aliquid, hoc est vere infinitam: Non so perché tale in-
grandimento si debba poi chiamare insensibile, e non più tosto infinito, ché tal è la
proporzion del niente a qualche cosa
icona nota . Si ergo eadem per vos proportio est inter
stellas non visas et visas, quae inter nihil atque aliquid, erit plane nella, ac
propterea distantia infinita. Non ergo vobis hoc loco fuit infinitum idem quod
maximum. Salomon aliique permulti, cum per hyperbolem infiniti nomen usur-


pagina successiva »
 
p. 405