BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De anima » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 406

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


parunt, vim vocis illius non probarunt rationibus vere infinitum evincentibus;
quod is fecisse depraehenditur, qui incrementum illud eodem modo se habere
dixit quo nihil atque aliquid.
Sed ita sit, inquis: cum quid videtur cum prius non videretur, non vocetur
hoc augumentum, sed transitus de non esse ad esse. Ergo cum nos, telescopii be-
neficio, scriptum aliquod longe positum legimus, cuius non nisi maiusculos cha-
racteres nudis oculis videremus, si ex logicorum lege loquendum sit, augeri tantum
dicentur maiusculi, minusculi vero transire de non esse ad esse
.
Quid, malum, adeo parcus verborum es? adde quae studiose subtices et col-
limasti, hoc est: cum quid videtur cum prius non videretur, non vocetur hoc augmen-
tum, sed transitus de non esse visibili ad esse visibile. Sic enim postea inferes:
augeri in esse visibili dicentur maiusculi, minusculi vero transire de non esse visi-
bili ad esse visibile: quod verissimum est.
At si augeri recte non dicitur, inquit, nisi quod prius aliquid est, haud credo
rectius vox transitus usurpabitur, quae et ipsa geminum terminum, a quo scilicet
et ad quem, reposcit
.
Aio, usitatissimam esse loquendi formam, qua dicimur omnes a Deo ex nihilo
educti, cum tamen eductio haec nullum habeat terminum a quo positivum. Quin
haec ipsissima verba, transitus de non esse ad esse, familiarissima philosophis sunt:
nunquam tamen quemquam illorum audias augeri ea dicentem, quae primo esse
incipiunt. Si ergo aliquid primo per telescopium videtur quod nulla prius ratione
cernebatur, non poterit dici auctum in ratione visibili, dici autem poterit tran-
sisse de non esse visibili ad esse visibile.
Sed quid, inquis, si stellarum etiam minutissimarum species aliquid esse exi-
stimem, quamvis non videantur? easque tunc etiam ad nostros oculos pertingere,
non tamen videri, quod sub exiguo admodum angulo ad illos perveniant?
Profecto, si id existimes, et mecum et cum sapientibus omnibus sen-
ties. An forte et hoc quasi novum nobisque inauditum profers? quasi ego, qui
telescopiorum vitris stellarum minutissimarum specie ac radios excipi atque ad
oculum cogi, et proinde clariores effici, toties adhuc disertissime dixi, dubitare
aliquando potuerim, an eadem species ad telescopii vitra atque ad oculos ipsos
pertingant? Quid igitur necesse fuit nebulosas et Galaxiam, quasi huius veritatis
testes, adducere, de qua nemo non stolidissimus ambigat? Sane vel lusciosi hoc
vident, quorum oculos, attingant licet rerum species ac plene imbuant, non tamen
ab iis videntur nisi specillis admotis, quorum beneficio satis intelligunt non pro-
creari in oculo rerum species, sed apte tantum disponi. Nihil enim specillorum
ope quisquam cerneret, cuius antea imago ad oculum non pertingeret.
At, inquis, si siderum horum species, antequam videantur, etiam in oculo ali-
quid sunt, potuerunt, cum per telescopium videntur, dici incrementum recepisse, quando
id unum obstabat, ne dicerentur augeri, quia antea nihil esse videbantur.


pagina successiva »
 
p. 406