BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Cicero, Marcus Tullius - De officiis » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 407

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


Ergo, mi Galilaee, paucissimis in verbis pugnantia dicis. Si enim tam visa quam
non visa sidera aliquid sunt in ratione visibilis, non ergo (quod modo volebas)
inter eadem visa et non visa illa intercedit distantia, quae inter nihil atque ali-
quid. Nisi igitur pugnare tecum velis, dices, tam stellas quam stellarum species,
quamdiu visibiles non sunt, nihil plane esse in ratione visibils, ac proinde, cum
per telescopium conspiciuntur, easdem transire de non esse visibili ad esse visi-
bile. Nam alioqui, ut multum huic rei allabores, nunquam tamen efficies, ut quod
in aliquo genere primo esse incipit, in eo dicatur augeri.
Sed quid ego in hisce logicorum salebris diutius lectorem teneo? Nemo est
qui ignoret, nullum usque adeo cogens argumentum adversus quemquam afferri
posse, quod versutae dialecticorum lubricitati apparens saltem non relinquat effu-
gium; ac proinde nullum inutilis et clamosae altercationis finem futurum, si per-
gere velimus, et per contentiosum funem in saecula (nam in lustra iam duximus)
disputationem alternis vicibus protrahamus. Permittam igitur volens libensque, si
qua supersunt e logicis, lectori discutienda, aut ea tantum parte libabo qua
logicam transiliunt.
Falsum autem est quod hoc loco Galilaeus obiicit, nimirum ex Magistri mei
dictis nullum stellas incrementum a telescopio accipere: nihil illi tale unquam
excidit. Eius tantum illa vox fuit, non esse huiusmodi siderum incrementum
admodum sensibile: a qua loquendi forma non discrepat Sidereus Nuncius, cum
ait: Si reliqua obiecta eo instrumento centies augeri videantur, eodem stellas non
nisi quater aut quinques auctas apparere; quod augmentum sensibile admodum
non est. Non ergo falsum evincitur Magistri mei dictum.
Dixeram, in Galilaei scilicet gratiam, geminam telescopio praerogativam esse
tribuendam: tum quod species et radios ad unum punctum cogit, ut efficacius
agant; tum etiam quod species et radios eosdem sub maiori angulo ad visivam
potentiam defert, ex quo fit ut obiecta maiora compareant.
Hic enimvero miratur Galilaeus, qui fieri possit ut cogantur radii, ut maior
nihilominus ex iis angulus constituatur: videntur enim illi pugnantia duo haec,
cogi radios, atque ex his angulum constitui icona nota .
Ego vero mirarer potius, si quis non coactis radiis angulum constitui
posse affirmaret: Sed nimirum is idem esse existimavit, ad unum punctum cogi
radios, et radios eosdem, quasi virgas, in fasciculos colligari ac se totis simul
uniri; ut ipsa versione Galilaei indicat forma illa loquendi, ristringer insieme
i raggi
. Quam ergo fideliter dictum latinum in hetruscum verterit, grammatico-
rum esto iudicium icona nota . Norit interim, cogi radios ad unum punctum idem opticis


pagina successiva »
 
p. 407