BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Hbr » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 408

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


esse atque radiorum, ex repercussu aut refractione convergentium, extrema ad
unum punctum concurrere, ac proinde angulum constituere icona nota .
Sed nunc demum video quid maxime hoc egerit examine homo face-
tiarum et urbanitatum omnium: ut nimirum ridiculis argutiolis et iocosis dicte-
riis in me salse vibratis Illustrissimum Virginium Caesarianum, virum Gratiis
et scilicet bonis omnibus carum, longa iam molestaque aegritudine fatigatum atque
ad moestitudinem iam proclivem, exhilararet icona nota . Cum enim, id unum agens, non
inepte tantisper in me iocatus esset, ut tandem operae constaret fructus, haec
subdidit: Mi par di vedere V. S. Illustrissima sogghignare; ma che vuol ella? Il
Sarsi era entrato in umore di scrivere in contradizzione alla scrittura del Sig. Mario:
gli č stato forza attaccarsi, come noi sogliamo dire, alle funi del cielo
. Et lusisset,
utinam, liberalius, vel malo meo. Non eram ego usque adeo insulsus atque infa-
cetus, ut, semper auditor tantum, nunquam reponerem, ac de eo pariter aegrum
dominum hilararem. Sed qui eius subrisit ad sales, moestissima sui commemo-
ratione nunc mihi lacrymas exprimit, iubetque hoc saltem loco facetiis parcere
et importunis interim iocis abstinere. Detur igitur et hoc illi. Sed pergamus.
Postremo beneficium iocose a me collatum serio reiicit. Cum enim cometici


pagina successiva »
 
p. 408