BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Themistius - In De anima » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 409

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


Discursus auctor, ostensurus stellulas illas quae telescopii tantum ope cernuntur
maximum ex illo capere incrementum, illud addidisset: perché, se non l'ingran-
disse, è forza che con altra sua più ammirabile e inaudita prerogativa le illumini
,
dixeram magnam me forte apud illum gratiam initurum, si, quam ipse telescopio
praerogativam tribui posse diffideret, siderum videlicet illuminationem, eam merito
illi tribuendam ostenderem. Hoc tamen quam serio a me diceretur, satis inde colligi
poterat, quod illuminationem telescopii effectum non esse multis ante conten-
deram. Sed quando beneficum hoc qualecumque proiecisse me video (gratiae
enim, si quae mihi a Galilaeo actae sunt, bonum tantum animum meum com-
pensant), id saltem expendamus, quo potissimum nomine nihil se mihi hac in re
debere contendat.
Luminosae pyramidis radii», inquit, «in unum punctum coacti efficacius agunt,
et propterea, ut ait Sarsius, luminosa obiecta per eandem pyramidem inspecta luci-
diora putantur. Nihil verius. Verissima quoque eius rei ratio est ab eodem Sarsio
assignata, quia lumen idem minori spatio comprehensum hoc illuminat magis; lentis
autem experimentum, quae radiis coactis incendit et spectantes vi lucis immodicae
excaecat, haec omnia verissima ostendit. At falsum nihilominus est quod infertur:
Ergo telescopium luminosa obiecta magis illuminat; quin potius, ut experimento
constat, ea reddit obscuriora. Ratio porro est, quia haec omnia a Sarsio enumerata
solius convexae lentis effecta sunt: cava enim radios dispergit, et propterea lumen
imminuit. Cum ergo telescopium utroque constat vitro, convexo scilicet et cavo, quan-
tum illud luminis acquirit, hoc tantumdem ac plus etiam dispergit: ex quo fit, ut
luminosa per telescopium inspecta obscuriora compareant, quam si nudis oculis
conspicerentur
. Haec ipse.
At ego malo facile remedium invenerim. Si enim quantum clarissimorum
bonorum convexa lens, providus quasi pater, exaggerat, tantumdem cava, ubi ad villam tam pulchra pertingat haereditas, prodigus quasi filius, dispergit ac dissi-
pat; in manu plane mea est prodigum decoctorem, domo abactum, exhaeredare
tantisper, ut aureis illis lucis divitiis expleantur large oculi, et clarius interim
mihi Luna resplendeat. Telescopium igitur, si ab eo cava lens removeatur, vel
ipsis sideribus addet splendorem icona nota .
At, dicet, si huic instrumento altera lens desit, telescopium amplius non est.
Hoc enim ex utraque componitur.
Et tamen musicum illud organum, quod multis variisque tuborum ordinibus
(registra vocant) constituitur, non usque adeo omnium illorum tenax est, ut non
patiatur subinde, adactis abactisque cuncta moderantibus regulis, modo nos sin-
gulis separatim ludere, modo iunctim universis; neque illi interim nomen organi
deperit. Ita, si telescopium gemina lente componitur, poterit et quod singulae et


pagina successiva »
 
p. 409