BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Hbr » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 410

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


quod simul ambae icona nota . Sed sit ut libet, rem benefico a me oblatam animo respue-
rit licet Galilaeus, non ideo facti me poenitet.
Haud ita mecum se gerit ipse, qui, quod modo ultro largitus est, nunc demum,
puerorum quasi more, repetit. Vide, sis, inquit, et illud quasi verum abire per-
misi, quod falsum nihilominus est: radiis nimirum in unum coactis, obiecta ostendi
lucidiora; aggregata siquidem ad unum punctum lux illa, cum maxime oculos im-
buerit, tunc obruit magis et interiectum medium clarius efficit; quibus fit ut obiecta
obscuriora compareant. Tunc demum coactus hic splendor obiecta illustraret magis,
si ad illa, non ad oculum, pertingeret.
Male igitur non minus asseris, Galilaee, hoc instrumento obiecta augeri, quia
incrementum istud in oculo est, non in obiectis. Nam si vere obiecta tubus hic
augeat, nae ille compendiosam divitiarum comparandarum artem invenit, quisquis
huius instrumenti auctor fuit; aureus siquidem nummus illi semel inspectus mil-
lies evadet maior, inspectus iterum in milionem excrescet: nec erit cur efficaces
meas voces exoptes, quibus scruta ac ramenta domus tuae in aurum convertam;
quod infra contendes.
Quemadmodum igitur siderum incrementum per angulum ad oculum termi-
natum et in ipso oculo fit, ita maior eorumdem illuminatio existet, si illorum
species, oculum attingens, multorum aggeratione radiorum evadat illustrior. Tale
enim quodcumque obiectum existimamus, quale in oculo est; utque amplitudo illa
maior non ipsum contingit obiectum, sed oculum, at nihilominus dicimus obiectum
ipsum excrescere, ita, quamvis lux illa maior oculum illustret, non sidera, cla-
rescere tamen inde dicemus et sidera: est enim par causa apparentis tum magni-
tudinis tum splendoris.
Praeterea, verissimum quidem est, lucidum quodque tunc minime videri, cum
oculos maxime impleverit; male tamen inde infertur, Ergo videtur obscurius.
Quin potius inde maxime sideris cuiusque splendorem arguimus, cum nostros,
quamvis avidos, avertit obtutus. Sol, omnium planetarum lucidissimus, quanto
clarior est, tanto minus videri se patitur; addo, neque illa quae circa ipsum con-
sistunt, oculis nostris permittit. Nunquid tamen eundem ideo obscuriorem existi-
mamus? Immo vero vel hinc illi lucis addicimus principatum. Ergo, si quando
luminosum quodpiam ita oculos ac medium suo splendore compleverit, ut neque se
neque sibi propinqua videri patiatur, longe illud clarius mihi erit, quam si oculos non
conniventes admittat. Haec igitur Galilaei argumenta si beneficio a me, etiam per
iocum, oblato beneficii nomen non abrogant, ridentem dicere verum quis vetat?
Ne igitur in aequivoco iterum laboremus, aio, tam vere a me dictum, sidera hoc


pagina successiva »
 
p. 410