BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Lucretius Carus, Titus - De rerum natura » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 411

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


instrumento, qua convexa constat lente, illuminari magis, quam ab omnibus hoc
ipso, qua lentem utramque complecitur, eadem augeri dicuntur icona nota .

Examen XIII.

Omissa prima huius examinis parte excusationum plena, ad accusationes pro-
gredior. Nam cum forte dixissem, magnam me apud Galilaeum gratiam initurum,
si telescopium, quamvis non foetum, alumnum certe ipsius, ab invidorum ca-
lumniis vindicarem, Quid agis, inquit, Sarsi? dum de me meoque instrumento te
optime meritum profiteris, meque tibi vel hoc nomine devinctum ostendere contendis,
hoc ipsum, quod foetum meum haberi volui, tu mecum tantum alumnum inclamas?

Verum, si aequior aliquanto interpres esse velit, intelliget, eum qui ait, Quamvis
non foetum, alumnum certe ipsius, alterum quidem certo affirmare, alterum tamen
haud omnino negare, sed quod controversum est, iudicis relinquere arbitro, quasi
dicat,Si non foetum, alumnum certe. Qui enim Galilaei foetum telescopium dixe-
rim, orbe pene reclamante universo? Ades tu mihi primum, Faber, vere candide,
vere germane, numquam tuae simplicitatis tenacior, quam cum veritati accom-
modas verba. Tu nec vultum vereris Galilaei, cuius ante ora viri, in ipso libri
limine daedalea artificis manu depicta, olor vere candidus occinis:
Porta tenet primas; habeas, Germane, secundas;
Sunt, Galilaee, tuus tertia regna labor.

Non tu illum, credo, Plutonem facis, sortitum tertia regna, hoc est inferorum
sedes; sed tertii regni nomine tertium a Porta eum fuisse intelligis, qui tele-
scopium concinnarit. Hic etiam in sua Naturali Magia, annis ab hinc supra tri-
ginta, modum telescopii conficiendi, opticae saltem peritissimis, qualis haud
dubium Galilaeus est, obscure licet vulgaverat, addita epigraphe De specillis
quibus supra omne cogitatum quis conspicere longissime queat, quod
postea specillum ab ipsa figura columnare appellat. Secundum laudem Germano,
hoc est Batavo, tribuis, cuius artificio vulgare indoctoribus quoque factum iam
fuerat, quod Porta solis opticae peritissimis scripserat. Si quid igitur reliquum


pagina successiva »
 
p. 411