BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Respublica » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 415

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


At, quod est alterum, solam obiectorum distantiam minoris incrementi causam
esse voluit Pater Horatius. Falsum. Aliam non protulit. Sed neque exclusit icona nota .
An non saepissime remotam causam inter loquendum usurpamus, proxima interim
omissa, si praesertim secum illam remota afferat? ut cum perditorum hominum
familiaritatem plerisque aeterni exitii causam esse dicimus, cuius tamen verior
causa propria scelera sunt, non aliena.
Ergo, inquit, distantia obiectorum tam causa est minoris incrementi, quam
bonae valetudinis avaritia: ut enim avarus sobrius est, atque inde sanus, ita remo-
tissima tubo breviore spectantur, atque hinc augescunt minus. Sed neque hoc verum
est. Nulla enim sobrietatis atque avaritiae necessaria connexio est. Quin avarus,
domi si caenet alienae, voracissime providus in dies plurimos aggerat quae domi
concoquat suae; nec tantum helluo avarus nonnunquam est, sed et sobrietas com-
petit liberali. Tubus autem brevior non nisi remotioribus obiectis spectandis adhi-
betur, propiora vero non nisi tubo longiori distincta videntur. Est igitur nexus
aliquis necessarius inter maiorem minoremve distantiam et maiorem minoremque
tubi contractionem, quem inter avaritiam et sobrietatis non reperias.
Dixeram, positionis illius meae veritatem, qua docueram, obiecta quanto remo-
tiora fuerint tanto breviore tubo spectanda, e rigore geometrico pensandam esse.
At Galilaeus, Nihil est, inquit, quod Sarsius tam severe e rigore geometrico rem
penset. Cum enim in atomos minutissimas rem omnem conciderit, quid tan-
dem effecerit? icona nota Nimirum, Galilaee, in luce abibunt omnia, ac proinde cla-
rius multo splendescent. An non ita sentis? cum scilicet quid in atomos solvi-
tur, lucem existere? E forse mentre l'assottigliamento e attrizione resta e si
contiene dentro i minimi quanti, il moto loro č temporaneo e la loro operazione
calorifica solamente; che poi arrivando all'ultima ed altissima risoluzione in atomi
realmente indivisibili, si crea la luce etc.
Cum ergo rem omnem in indivisibiles
atomos conciderim, repente lux emicabit icona nota .


pagina successiva »
 
p. 415