BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alexander Aphrodisiensis - In De sensibus » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 416

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


Sed vis, inquit, capilli unius crassitudinem eam esse reperiet maiorem mino-
remve tubi contractionem, quam obiecta ultra Lunam posita exposcunt. Sit ita sane;
tu tamen ne propterea capillum hunc despice, nec pilum hunc pili feceris, qui
vel unus positionem meam verissimam probat. Nimirum pilus hic pilum in manu
mea est, in capite capillus, sed Sampsonis, neque propterea quod hic
unus mihi reliquus est, ideo et hunc velli patiar. Memineris, non minus, immo
plus etiam, molestum esse calvo quam comato pilos velli. Quin potius pilus hic
simbellae isthic tuae delicatissimae par pondus est, nec esse simbella potest, si
pilum non expendit. Haec igitur interim maneant, si e rigore geometrico loquen-
dum sit: cum tubo Lunam inspexero, ad stellas postea inspiciendas contrahendum
illum pili saltem crassitudinem, atque hinc minus aliquanto stellarum futurum
incrementum quam Lunae; quod ad positionis illius, seiunctim, ut aiebam, ac
secundum se consideratae, veritatem demonstrandam est satis.
Sed et illud hoc loco carpit. Dixeram, angulos vsivos, cum eo devenerint ut
propter maximam obiectorum distantiam perexigui sint, quamvis postea ulterius
removeantur obiecta, illos non minui sensibiliter: ubi Galilaeus vocem illam non
sensibiliter, qua solet fide, in minori proportione interpretatur icona nota , cum tamen
ibi nullum verbum de huiusmodi decrementi proportione prolatum sit. Sed nimirum
non potuisset aliter se trigonometriae magistrum probare neque tantum doctri-
narum profundere, nisi, quam non feceram ipse, sibi viam aperiret. Ego igitur
nihil aliud volui, nisi in angulis visivis, quamvis ii semper in eadem aut etiam
maiori proportione decrescerent, ubi tamen exigui valde ob ingentem basis di-
stantiam fuerint, tale decrementum non facile adverti. Si enim parum sensibilis
est totus angulus, haud sensibilior pars eius, qua decrescit, futura est, in quacumque
proportione decreverit. Ita si centum bifariam dividantur, erit eorum decremen-
tum maximum, nimirum 50; si vero subdividantur 50, minus revera erit decre-
mentum, hoc est 25: in qua proportione si procedamus ulterius, erit unius uni-
tatis divisio ferme insensibilis, sit licet progressio in proportione subdupla. Novit
Galilaeus, punctum quodcumque rei visibilis in orbem species atque imagines
suas per rectos effundere radios, eorumque interim radiorum ipsummet obiectum
centrum esse, in quo concurrunt et angulos constituunt. At nihilominus opticae
magistri, ubi punctum hoc visum plusquam quingentis, v. g., passibus abfuerit,
radios ab illo fluentes et vitreis specillis incidentes pro parallelis habent, easdem-
que iis refractiones assignant quae vere parallelis assignari solent; et tamen
paralleli non sunt, cum semper in puncto, a quo profluunt, angulum, quantumvis


pagina successiva »
 
p. 416