BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Hbr » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 417

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


minimum, constituant. Quia tamen angulus hic perexiguus est, ideo negligitur,
et radii a puncto remoto semper incidere paralleli, nec amplius inclinationem
mutare, existimantur, quamvis angulum vere semper minorem ac minorem pro-
portionalibus decrementis efficiant, quanto fuerit remotius id a quo fluunt. Idem
plane accidit in tubo optico, in quo, cum ultra passuum quingentorum distan-
tiam obiecta constiterint, quantumvis postea ulterius removeantur, radii ab iis
in vitra incidentes non mutant amplius, admodum sensibiliter, incidentiarum
inclinationes, ac pro parallelis ferme habentur; ideoque eadem retineri potest
tubi longitudo, neque ulla specierum confusio admodum sensibilis inde time-
tur. Hinc tamen non fit, ut revera radii illi, quanto obiectum remotius fuerit,
non incidant semper cum minori ac minori inclinatione; ac proinde, si rigorose
agendum sit, non sit etiam tubus ipse, quamvis minimum, contrahendus. Tota
enim ratio tubi contrahendi varietas est incidentiarum, quibus radii et species
obiectorum lentes attingunt; sed hae inclinationes variantur in infinitum, ita ut
nulla sit tanta distantia, ultra quam si statuatur obiectum, radii inclinationem
ad lentem non minuant: ergo semper contrahendus erit tubus, si rigorose res
agatur. Tota igitur illa, tam prolixa tamque erudita de angulorum decrementis
disputatio, otiosa prorsus fuit. Me certe non attigit, sed eos tantum qui angulos
hosce magnis minui decrementis negant, in quorum numero reponendus ipse
non sum.

Examen XV.

Haec in Libra mea cum statuissem, ad aliam Galilaei obiectionem progressus,
illud subdidi: At, dices, cum modo longiore, modo breviore tubo utimur, non esse
id saltem eodem uti instrumento. Hic, primum, simbella delicatissima saltem
illud captat, in eoque aliquandiu ludit illuditque icona nota . Quid mirum? atomostatmica
simbella est: Libra mea, grandior aliquanto, his non premitur.
Sed et id conatur, ut lectori scilicet, atque etiam (si Deo placet) mihi per-
suadeat, non eundem esse tubum productum et contractum: et quoniam oppo-
situm variabilis illius exemplo tubae eviceram, quae, sive contracta sive pro-
ducta, eadem semper est, hanc quoque aliam atque aliam perpetuo fieri contendit,
dum voces edit diversas et varias figuras induit. Sed frustra. Eius enim ratio-
cinatio id unum probat, tubam scilicet hanc mobilem mutabili illa longitudine
variis singularibus tubis aequivalere; nunquam tamen efficiet, ut non semper
eadem sit tuba mobilis, cuius natura ex omnibus hisce figuris quas induit et
quas edit vocibus composita est, atque hac ipsa mobilitate et figuram varia-
tione a singularibus tubis distinguitur.


pagina successiva »
 
p. 417