BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Cratylus » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 418

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


Ita coluber, sive se in orbem plicet, sive serpat undatim, sive explicatis repli-
catisque annulis modo longior modo brevior fiat, unus tamen atque idem est,
nec inde alius atque alius coluber fit. Sic follis, se, cum ventum attrahit, expli-
cetur, seu replicetur cum pellit, illa figurae mutatione non alius atque alius follis
efficitur. Haec enim talia prorsus sunt, qua omnia illa praestare possunt, non
autem qua tantum singula: follis, nisi explicetur repliceturque simul, follis non
est; neque animal illud oblongum coluber est, nisi multiformi illo flexu naturam
probet. Sic tuba illa mobilis hoc uno a reliquis tubis distinguitur, quod sola ipsa
valeat, quod omnes illae. Quod si per hoc distinguitur, per hoc quoque in suo
esse constituitur; nec tuba mobilis est, si stabilis unam solummodo vocem edat,
sed talem se vocum multiplici varietate et figurae instabilitate prodit. Pari ra-
tione tubus, et ipse mobilis ad omnia obiecta spectanda formatus, adductione
reductioneque illa id quidem efficiet, ut singularibus multis telescopiis, certis
tantum obiectorum distantiis addictis, aequivaleat; non inde tamen fiet, ut alius
atque alius tubus mobilis perpetuo evadat, cum vel ex una illa longitudinis muta-
tione ac mobilitate tubus mobilis existat. Caeterum, qui multiplici hac diductione
tubum etiam multiplicem effici putat, is quoque tot linguas, tot ora, habere se
existimet, quot ea modis ad varios edendos sonos formaverit. At si hoc est, non
erat cur ora centum ac totidem linguas optaret is, omnium scelerum formas ac
poenarum nomina dicturus, cum plura etiam quam optabat haberet. Sed bilin-
guis aut trilinguis sit, per me, qui volet, sit triceps Cerberus vel centimanus
Briareus; me ista delectant singularia vel bina, prout exposcit natura, Maece-
natis exemplo.

Examen XVI.

Hanc ego unam positionem probandam susceperam, obiecta scilicet
quanto remotiora fuerint, tanto minus a telescopio accipere incrementum icona nota ;
quam, si geometrico iure agatur, veram fateatur Galilaeus necesse est: semper
enim, nullo longinquitatis obiectorum statuto termino, magis remota contractiore
tubo spectari postulant, et, quod inde consequitur, minus crescunt. Ad argumen-
tum igitur Galilaei, quo ait: Quaecumque eodem spectantur tubo, idem ab illo acci-
pere incrementum; obiecta vero omnia, ultra trecentos passus posita, eodem semper
tubo spectari; accipere proinde omnia idem incrementum, neganda est minor
propositio. Est enim falsum, obiecta omnia ultra trecentos passus posita eadem
tubi longitudine spectanda esse, si ex rigore geometrico loquendum sit. Memi-
nerit Galilaeus pili illius, ad cuius mensuram contrahendum telescopium, vi


pagina successiva »
 
p. 418