BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Cratylus » Grassi, Orazio Ratio ponderum Librae et Simbellae - p. 419

Grassi, Orazio

Ratio ponderum Librae et Simbellae


veritatis adigente, confessus est: hoc enim vel uno pilo arreptum illum quo vo-
luero, vel renuentem, pertraham icona nota . Est igitur ea positio verissima, si in telescopii
usu non spectetur quid fiat, sed quid e rigore geometrico vel ad exactissimam
speciei terminationem fieri debeat.
Sed quoniam et illud addideram, varia illa tubi contractione nihil effici aliud,
nisi ut instrumentum quidem semper idem sit, diverso tamen modo usurpatum,
omnino contrario id modo se habere Galilaeus asseverat. Sic enim ille: Chiamasi
il medesimo strumento esser diversamente usurpato, quando, senza punto alterarlo,
si applica ad usi differenti: e così l'ancora fu la medesima, ma diversamente usur-
pata dal piloto per dar fondo, e da Orlando per prender balene. Ma nel caso nostro
l'uso del telescopio è sempre il medesimo, perché sempre s'applica a riguardar
oggetti visibili; ma lo strumento è ben diversificato, mutandosi in esso cosa essen-
zialissima, quale è l'intervallo da vetro a vetro
. Errat tamen, dum anchoram idem
instrumentum Rolando ac nautae fuisse putat Galilaeus, sed diverso modo usur-
patum; errat, inquam, quia instrumenta ex fine specificationem et nomen sor-
tiuntur, quae philosophorum vox est. Ita ergo ferrum, quod ad sistendam naves,
anchora fuit nautae, balenis expiscandis hamus Rolando fuit, ex fine prorsus
diverso. Atque ut saepe militibus in lebetes et cacabos galeae, in lances et pa-
tinas abeunt scuta, et pro verubus gladii aut hastae sunt, ita ferrum idem nautis
anchora, hamus Rolando est; id quod etiam in hoc exemplo aptius dicitur, quod
hamus, immanibus adeo piscibus expiscandis aptus, ab anchora nec materia dif-
ferre nec figura possit. Noster vero tubus, vario licet modo usurpetur, tubus
tamen est icona nota .

Examen XVII.

Vaticinium quoddam, examine 14 ab se editum, Galilaeus nunc tandem eventu
probat. Gratulor magno alioque viro divinum hoc donum, nisi forte ex iis vatibus
unus sit, qui divinant falsa. Prius, inquit, solam obiectorum distantiam minoris
incrementi causam affirmarat Sarsius; nunc ad productionem contractionemque
telescopii confugit: quod futurum, supra praedixeram. At hoc est loco cedere ac
receptui canere, mi Sarsi.
Dignum plane Tiresia vaticinium! Cui enim potius similem Galilaeum dixerim,
qui iam tantum abest a lynceo, ut neque grandioribus impressa characteribus
legere potuisse videatur? An non vel unus ille locus examinis 14 ab eo recitatus
illum falsi apertissime arguit? an non is totus in eo est ut ostendat, ideo ex


pagina successiva »
 
p. 419